Theodorus Adorno (19031969) fuit philosophus, sociologus, musicologus, et musicae compositor Germanicus, qui post secundum bellum mundanum celeberrimus Scholae Francofurti auctor evasit et inter maximas figuras intellectualium Germanicorum numeratur. Praesertim apud artium et culturae investigatores magnopere valuit. In philosophia sociali, Adorno mores intolerabiles civitatum traditioni illuminismi adscribit, suadetque, ut socialibus depositis visionibus utopicis ad reprehensionem severam traditionum occidentalium opera detur. In aesthetica sua, artem modernam extollit, quae subiectum ad subtilitatem aestheticam adducat, cum culturam multitudinis ideologiis pravis imbutam esse putaret.

Wikidata Theodorus Adorno
Res apud Vicidata repertae:
Theodorus Adorno: imago
Theodorus Adorno: imago
Nativitas: 11 Septembris 1903; Francofurtum ad Moenum
Obitus: 6 Augusti 1969; Visp
Patria: Civitates Foederatae Americae, Germania, Imperium Germanicum

Familia

Coniunx: Gretel Adorno

Memoria

Sepultura: Frankfurt Main Cemetery

Adorno scriptor facilis lectu non est. Notionibus idealismi Germanici, sociologicis, Marxisticis et psychoanalyticis sine scrupulo utitur, ut ad variarum opinionum "constellationem" perveniat.

De vita recensere

Theodorus Ludovicus Wiesengrund Francofurti die 11 Septembris anno 1903 natus est. Pater eius Oscar Wiesengrund vinarius erat natu Iudaeus, et mater Maria Calvelli-Adorno cantrix bene merita, ex gente Corsica Adorno della Piana. Et fides patris et studia musica matris magnopere apud Theodorum valebant.

In schola, Theodorus puer ingeniosus quam optime progressus est. Ab aetate quindecim annorum, Sigfrido Kracauer amico familiari usus est praeceptore privato, qui eum in doctrinas Immanuelis Kantii et Georgii Gulielmi Friderici Hegel et Severini Kierkegaard induxit.

Anno 1920 in Conservatorio Hoch studia musicae compositionis iniit, et anno post recensiones in ephemeridibus musicis divulgare coepit. Firmissime novae musicae atonali Arnoldi Schönberg favebat.

Ab anno 1921 Francofurti philosophiae sociali Hegelianae et Marxianae, sociologiae, ac psychologiae studebat. Illis temporibus in familiaritatem venit iuvenum socialistarum Leonis Löwenthal, Friderici Pollock, Maximi Horkheimer et Gualterii Benjamin. Etiam cum Margareta Karplus amicitia iunctus est, quam in matrimonium duxit anno 1937. Anno 1924 doctor promotus est. Dissertatione, quam sub Hanne Cornelio philosopho Neokantiano scripsit, de philosophia Husserliana disputavit.

 
Theodorus Adorno (ad dextram) cum Maximo Horkheimer anno 1965.

Finitis philosophiae studiis mense Iunio 1924 Adorno nactus est facultatem Vindobonam proficiscendi, ubi sub Albano Berg se per sex menses in componendi arte exerceret. Deinde sub Cornelio habilitationis causa laborare conabatur, sed post annum et dimidium hoc incepto destitit, nam operibus musicis perficiendis nimis occupabatur. Atonalia autem opera eius Arnoldo Schönberg parum placebant, qua discordia inter ambos viros per totam vitam discidium exstitit.

Ab annis 1930 ineuntibus Adorno sub Paulo Tillich opus habilitationis resumpsit, quod "Kierkegaard: Konstruktion des Äesthetischen" inscripsit. Thema continens operis hoc est: valor veritatis speciei (Schein) aestheticae adiunctus. Quod problema in scriptis Theodori Adorno permansit.

Quo specimine doctrinae statum "docentis privati" (Privatdozent) consecutus est mense Februario 1931. Aprili mense eiusdem anni lectione praecursoria ("Die Aktualität der Philosophie") motus academicos suae aetatis conspectu critico pertractavit. Sociologiam et phaenomenologiam metaphysicamque reprehendit, quod nimis abstractae sint: cum totum explicare nequamus, philosophorum esse in singula penitus se abdere.

Curriculum Theodori Adorno imperio nazistarum abruptum est, nam mense Septembri 1932 licentiam docendi amisit. Anno 1934 tandem Oxoniam in exsilium profectus est, ubi quaestum mediocrem in Collegio Merton fecit.

 
Monumentum Adorno dicatum; opus Vadim Zakharov Francofurti situm.

Horkheimer, qui interea Institutum investigationis socialis (Institut für Sozialforschung) in Universitatem Columbiae Novi Eboraci transtulerat, Theodoro Adorno autumno 1937 per telegramma duorum annorum conlocationem praebuit in incepto Pauli Lazarsfeld, cui propositum erat musicae radiophonicae apud auditores effectus observare. Adorno hanc invitationem grato animo accepit, et anno 1938 ineunte cum uxore in Civitates Foederatas Americae transiit. Quamquam non sine difficultate ad inceptum Lazardsfeldianum empirico-pragmaticum se adcommodare potuit, tamen sedulo operam dedit ad divulgandas commentationes ad sociologiam et musicam pertinentes.

Anno 1941 exeunte Theodorus et Gretel Adorno secutae Maximum Horkheimer in Californiam transierunt. Theodoro, quem sola sociologia et musica iam taedebat, hic status novus placebat, quippe quod sibi nunc occasio data esset cum Horkheimer cogitationes ad librum communem pertinentes elaborandi et communicandi. Quo libro (Dialektik der Aufklärung, 'Dialectica illuminationis') anno 1947 divulgato Antihegeliana de historia civilizationis visio manifestatur: ad maiorem inhumanitatem versus nobis esse iter. In California etiam de musica cinematographica (Composing for the Films, 1947, cum Ioanne Eisler) et magnum opus de hominibus auctoritates colentibus (The Authoritarian Personality, 1950). Minima moralia, aphorismatum conlectio, iam anno 1946 confecta demum anno 1951 e prelo exiit. De musicologia agebatur in Philosophie der Neuen Musik (1949) et Versuch über Wagner (1952).

Anno 1949 exeunte Adorno Francofurtum rediit, et anno 1951 Institutum Investigationis Socialis publice denuo apertum est. Post undecim annos atmosphaera oblivionis et vilificationis redeunti obtigit, quamquam in universitate "cathedram compensationis" (Wiedergutmachungslehrstuhl) ei concessa est. Nihilo minus, Theodori Adorno philosophi et sociologi fama annis 1950 crevit. Profecto Adorno ad creandam et definiendam identitatem culturalem Germaniae ex bello se recipientis magnopere contuit. Praesertim apud iuvenes annorum 1950 magna in gratia erat. Adorno philosophiae professor ordinarius anno 1957 factus insequenti anno Instituto Investigationis Socialis praepositus est. Annis 1950 divulgata sunt Prismen (1955), Zur Metakritik der Erkenntnistheorie (1956) ac primus fasciculus Noten zur Literatur (1958).

Annis 1960 Theodori Adorno status dignitatis porro confirmatus est. Anno 1963 praeses factus est Societatis Germanicae sociologiae (Deutsche Gesellschaft für Soziologie), et illis temporibus compluria opera divulgavit, sicut Drei Studien zu Hegel (1963), Jargon der Eigentlichkeit (1964), tres conlectiones Noten zur Literatur (1961, 1965, 1974), Negative Dialektik (1966) nec non Ästhetische Theorie (1970). Adorno de academicis et socialibus rebus sedulo disceptabat, sicut de methodologia scientiarum socialium disceptatio (Positivismusstreit) cum Carolo Popper habita. Adorno, quamquam ubique honorabatur et audiebatur, postremo commotionibus academicae iuventutis "neosinistrae" annis 1960 exeuntibus submersus est. Mense Iulio Adorno maestus speque destitutus cum Gretel ad Alpes Helveticas ferias actum profectus in itinere infarctu cordis vitam amisit Vispiae die 6 Augusti anno 1969.

De philosophia et operibus recensere

Adorno scriptor et disputator quam fecundissimus fuit. Opera eius non solum amplas dissertationes philosophicas et sociologicas, sed etiam monographias ad compositores sicut Ricardum Wagner et Gustavum Mahler et Albanum Berg pertinentes comprehendunt. Praeterea commentatus est de cultura populari, sicut pelliculis et musica, nec non de scriptoribus, sicut Francisco Kafka, Samuele Beckett, Marcello Proust, Aldoo Huxley ac de rerum socilium investigatoribus, sicut Carolo Mannheim, Osvaldo Spengler, Thorsteino Veblen.

Dialectica inluminismi recensere

Secundo bello mundano in Europa saeviente Adorno Angelopoli una cum Horkheimer de "dialectica inluminismi" (Dialektik der Aufklärung) librum scripsit, quo historia humanitatis ab aetate inluminismi in deteriora et perniciosiora inclinata describitur. Qui liber anno 1947 editus initio hominum animos parum intendit, immo et re et dictione ingratus habebatur atque alienus a Marxismo, cuius fautores opiniones subtiliores hortatoriasque praeferebant. Attamen annis 1960 Dialektik opus principale theoriae criticae factum est.

De inluminismo et dominatione recensere

Inluminismus hominem dominum mundi promovit, sed eadem opera generi humano victricem paravit perniciem, scilicet (secundum scriptores) utrumque bellum mundanum nec non castra carceralia, sicut Auschwitz, interfectoria industrialia ratione dura designata. Inluminismus autem non ad res novas Francicas causasque eius sed ad diluculum humanitatis refertur.

Mythi forma inluminismi sunt, nam mythi res nominant explicantque non aliter ac scientia moderna et philosophia notionibus constans. Itaque inluminismus in mythum conversus est de rationis omnipotentia, qua genus humanum in vitam bonam perducatur. Dicunt auctores inluminismum in utilitate et naturae sub mensuram hominis subiectione positum esse. Inluminismo et cogitandi rationi mythicae commune est dominatio: cum enim inluminari — sive dominari — volumus, praesentiam spontaneam experientiae nostrae pro futuris et moderatione sacrificamus. Sic enim nos ipsos amittimus et a potentia nostra abalienamur.

Quomodo igitur mythus principia inluminismi perpetret, huius rei exemplo auctores Ulixem Homeri proferunt. Nam secundum auctores Ulixes exemplar est hominis, in quo insunt "virtutes burgenses": desiderium reditus sive nostalgia, astutia et fraudulentia, moderatio et cogitatio in notione patrimonii posita. Item etiam mulieres in iisdem carmininibus existimantur: nam modo seductrices perniciosae producuntur (sicut Circe et Sirenes) modo uxor casta domi persedens maritum opperiens (sicut Penelope).

Auctores etiam moralitatem inluminismi tractant exemplo usi libro Histoire de Juliette a Marchione de Sade anno 1800 divulgato. Quod opus aequant cum Immanuele Kantio, qui opere Critica rationis practicae (Kritik der praktischen Vernunft, 1788) imperativum categoricum sive moralitatem ad omnes pertinentem designare conatur. De Sade autem veram naturam hominis postulationibus ethicis supprimi putabat. Adorno et Horkheimer inluminismum Kantianum vident cum ethica eius discrepare. Si enim actiones humanae ad exemplaria rationalia accommodari debent, ethica rationi subicienda est. Nam ethica Kantiana auctoribus falsa esse et monstrositatem inluminismi operire videtur. Ratio enim et ad totalitarismum et ludum gregalem et "greges coitales" libri Juliette inclinat. Nam imperativus rationis efficacitas est.

De Sade mores et adfectus, quod inrationalia sint, repudiat. Imperium inluminismi, nempe ut ipsi habenas flectamus solique rationi fidem habeamus, verum exsistit in Marcionis de Sade dura lascivia sexuali cohortationibusque, ut comminuantur infirmi, qui firmos recturi astutia societatem civilem moralitatemque creaverunt. Auctores libertatem inluminismo adlatam nihilismi instar describunt, dicunt enim homicidium ne fiat ratione recusari non posse. Itaque De Sade de Kantio verum nuntiare videtur.

Auctores bella mundana et Auschwitz esse putant historicos et consequentes terminos logicae inluminismo complexae, velut historia ad harmonicum progrediatur statum, ubi commune (sicut societas civilis) et singulare (sicut civis) non iam inter se discrepent, sed in toto sociali suum quisque locum intellegat. Paradisus non trans sed cis historiam est, scilicet ut teleologia historiae.

Secundum auctores historia civilizationis est spiritus se perficientis ad veram naturam suam versus progressio: quod quidem in calamitatibus saeculi XX effectum est. Nam Iudaei, cum insistendo moribus suis de dura ratione inluminismi deverterint, antisemitismum et Auschwitz sibi contraxerunt tamquam inluminismo poenas dantes.

De industria culturae recensere

Secundum auctores vulgus sive hominum multitudo per se non est fons culturae humani spiritus. Itaque opera culturalia a classe possidentium ratione industriali ad usum populi producuntur. In industria culturae agitur de ratione, qua pelliculae, musica popularis, ephemerides vulgares aliaque oblectamenta statum ideologicum populi utilem societati sustinent. Gustus populi pars est rationis producendi, nec experientiae culturae vulgo diu satisfaciunt. Authenticae enim experientiae mancae remanent, quae egestas et indigentia petitionem novarum experiendarum rerum sustentat. Quam ob rem novae saltationes, novi vestitus aliaque opera modae in lucem continuo prodeunt — nam opera classica perrara sunt.

Ergo industria culturae necessitatibus quas gignit satisfacere nititur, sed adfectationes utopicae ad artem relatae solum partes ratiocinatoriae operis sunt, ita ut consumptores quaecumque ex industria culturae recipiant exemplaria, sua facere cupiant. Itaque in mundo inluminato cultura ita pronovetur, ut unusquisque particeps pars strenua eius fiat. Cum Carolus Marx religionem "opium populo", Adorno culturam "amphetaminam populo" praebere dicere potuisset.[1]

Hac opinione Adorno optimatis famam meruisse putares, sed re vera culturam popularem non omnino respuit, nam pelliculas Caroli Chaplin et fratrum Marx magni aestimabat nec scurrilitates populares aspernabatur. Sed mixtura commerciali sublimis et humilis maxime molestabatur.

Dialektik de placitis Marxianis valde declinat. Discrimen clarissimum mitigatae reprehensionis capitalismi est, nam in dialectica inluminismi magna quaestio humani generis non capitalismus sed ratio instrumentalis est, quae in oeconomia mercatoria, fascismo, socialismo sovietico, et grapheocratia apparet.

Dialectica negativa recensere

Negative Dialektik (1966)) est Theodori Adorno magnum opus philosophicum, cui gravitatem cogitationis dialecticae demonstrare propositum est. Quod opus quaedam "metacritica" philosophiae Kantii et Hegelii esse videtur,[2] nam Hegelius in Phänomenologie des Geistes notionem Kantianam subiecti transcendentalis reprehendit, quod contra veritatem subiectum cognoscens et obiectum cognoscendum sive "absolutum" ("res per se" apud Kantium) nulla conexione iungi videatur. Quam reprehensionem Adorno magni aestimat eamque caput et initium dialecticae suae negativae ordinat.

Adorno autem dialecticae Hegelii coniungit notionem 'interventus' (Vermittlung), verum tamen hanc notionem vituperat propter inaequalitatem, quod subiectum in obiectum longe aliter cadat quam obiectum in subiectum (GS VI 184). Subiectivitas sua natura in antecessum obiectum esse, nam sine momento obiectivitatis ne exsistere quidem possit. Obiectum longe diversum est, nam licet solum per subiectivitatem cogitari possit, semper aliud (sive non idem) ac subiectum tenetur. Qui hoc non cognoscit, non solum se ipsum decipit, sed etiam impotentiam spiritus in omnibus iudiciis suis confirmat (GS 6, 187).


Opera selecta recensere

  • 1947 (cum Horkheimer) : Dialektik der Aufklärung. Philosophische Fragmente
  • 1949 : Philosophie der neuen Musik
  • 1951 : Minima Moralia. Reflexionen aus dem beschädigten Leben
  • 1962 : Einleitung in die Musiksoziologie
  • 1966 : Negative Dialektik
  • 1970 : Ästhetische Theorie
  • 1993 (Rolf Tiedemann, ed.) : Beethoven: Philosophie der Musik: Fragmente und Texte. Francofurti ad Moenum: Suhrkamp

Notae recensere

  1. Enroth 2015.
  2. Jarvis 1998: 148–174; O'Connor 2004.

Bibliographia recensere

  • Benzer, M. (2011) The Sociology of Theodor Adorno. Cambridge University Press.
  • Brunkhorst, Hauke (1999) Adorno and Critical Theory. University of Wales Press.
  • Buck-Morss, Susan (1977) The Origin of Negative Dialectics; Theodor W. Adorno, Walter Benjamin and the Frankfurt Institute. Free Press.
  • Enroth, Petteri (2015) Adorno, Theodor. Filosofia.fi.
  • Freyenhagen, F. (2013) Adorno’s Practical Philosophy: Living Less Wrongly, Cambridge University Press.
  • Hansen, M. B. (2012) Cinema and Experience: Siegfried Kracauer, Walter Benjamin, and Theodor W. Adorno. University of California Press.
  • Hohendahl, Peter Uwe (2013) The Fleeting Promise of Art: Adorno's Aesthetic Theory Revisited. Cornell University Press.
  • Jarvis, Simon (1998) Adorno: A Critical Introduction. Polity.
  • Jay, Martin (1984) Adorno. Harvard University Press.
  • Müller-Doohm, Stefan (2003) Adorno. Eine Biographie. Suhrkamp.
  • O'Connor, Brian (2004) Adorno's Negative Dialectic: Philosophy and the Possibility of Critical Rationality. MIT Press.
  • Paddison, M. (1993) Adorno's Aesthetics of Music. Cambridge University Press.
  • Schäfer, Alfred (2017) Theodor W. Adorno. Ein pädagogisches Porträt. Beltz.
  • Schweppenhäuser, Gerhard (2019) Zur Metakritik von Kultur und Moral bei Adorno. Zeitschrift für Kulturphilosophie 13 (2): 299-311.
  • Wellmer, Albrecht (1985) Adorno, Anwalt des Nicht-Identischen. Zur Dialektik von Moderne und Postmoderne. Vernunftkritik nach Adorno, 135–166. Suhrkamp.
  • Wiggershaus, Rolf (1987) Theodor W. Adorno. Beck.
  • Wiggershaus, Rolf (1994) The Frankfurt School. Polity.
  • Zuidervaart, Lambert (2011) Theodor W. Adorno, Stanford Encyclopedia of Philosophy.

Nexus externi recensere