Theobroma cacao est species plantarum florentium in familia Malvacearum, endemicum in America, unde Hispani in Africam tulerunt. Ex eius seminibus fabricatur socolata. Fructus huius species cibum potionemque fortem hominibus, cibum etiam simiis speciei Ateles geoffroyi praebent. Anno 1605 Carolus Clusius in Exoticorum libros decem descriptionem satis longam inseruit e textu operis Hieronymi Benzonis, iam antea Latine verso (Novae Novi orbis historiae, 1578), recitatam:

Arbor Theobroma cacao cum fructibus seminiferis

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Malvales 
Familia : Malvaceae 
Genus : Theobroma 
Species : T. cacao 
Theobroma cacao 
L.  
Fructus arboris Theobromatis cacao, ex quorum seminibus fabricatur socolata
Celebrem etiam per universam Americam, multique usus fructum Cacao appellatum, ... cuius fructus quum luculenta descriptio extet apud Benzonem, qui miles aliquot annis novi orbis provincias peragravit, ipsius verba, ut ab Urbano Calvetone Latina facta sunt, hîc subiicere libuit ... Duo inter cetera fert hæc tellus ... Unum, pavonum quoddam genus est, qui in Europam translati, vulgò Gallinæ Indicæ vocantur. Alterum, id quod Cacavate appellant, quod monetæ usum illis præbet. Id fert arbor modicae magnitudinis, quæ nisi calido loco, sed obaco vivit: nam simul ac sole tacta est, contabescit Itaque fere in silvis umbroso & humido loco seritur: neque id satis, sed juxta ejus generis arborem, aliam editiorem plantant: quae simul ac adolescere cæpit, eius cacumen ita concinnant, aptantque, ut dulta ea arbor Cacavatem inumbret, defendatque ab æstu, ut solis radiis lædi non possit ... Potum ex ea confecturi [etc. Vide "Socolata"] ... Hactenus Benzo".[1]

Nexus interni

Notae recensere

Bibliographia recensere

 
Theobroma cacao, arbor meridiei, in tabula orbis terrarum inter deos Aztecorum Mictlantecuhtli et Centeotl pictus. Codex Fejérváry-Mayer (Museum Mundanum Liverpoliense)
 
Carolus Linnaeus, Species plantarum (1753) vol. 2 p. 782
 
Semen Theobroma cacao
Fontes antiquiores de arbore fructuque cacao
Fontes antiquiores de chocolata
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Socolata#Bibliographia.
De origine
De cultura
De usu socolatae
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Socolata#Bibliographia.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Theobroma cacao spectant.
  Vide "Theobroma cacao" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database