Thalassinidea[1] sunt infraordo crustaceorum decapodorum quae in cuniculis in lutulentis oceanorum orbis terrarum solis habitant.

Thalassinoides, cuniculi a crustaceis facti, ex Medio Iurassico prope Makhtesh Qatan in Israel meridiano inventi.

Recentes investigationes moleculares monstraverunt hunc gregem esse ad Brachyura (e.g., cancri) et Anomura (e.g., Paguroidea) artissime cognatum. Documentarium fossilium? thalassinideorum retro ad Iurassicum Superius extendit.[2]

Monophyleticus gregis status est incertus; investigationes recentes subicierunt gregem melius dividi in duos infraordines: Gebiidea et Axiidea.[3]

Zoologi putant esse 556 exstantes thalassinideorum species, in 96 generibus digestas.[4] Maxima diversitas in tropicis videtur, sed aliquae species latitudines super 60° septentrionales attinent. Circa 95% specierum in aqua humili habitant, et tantum tria taxa sub 2000 m (6600 pedum) habitant.[5]

Nexus interni

Notae recensere

  1. Vulgo Nephropidae lutulentae et Caridea incorporealie. In Lingua Anglica Australiana, Trypaea australiensis thalassinideum litorale yabby appellatur (Yabby in Oxford English Dictionary), cum astacoideis ac parastacoideis aquae dulcis generis Cheracis, pro esca in piscatu aestuarino saepe adhibitis.
  2. Nguyen Ngoc-Ho (July 30, 1981). "A taxonomic study of the larvae of four thalassinid species (Decapoda, Thalassinidea) from the Gulf of Mexico" (PDF). Bulletin of the British Museum of Natural History: Zoology Series 40 (5): 237–273 .
  3. Sammy De Grave, N. Dean Pentcheff, Shane T. Ahyongl et al. (2009), "A classification of living and fossil genera of decapod crustaceans," Raffles Bulletin of Zoology Suppl. 21:1–109. PDF.
  4. Peter C. Dworschak (2005). "Global diversity in the Thalassinidea (Decapoda): an update (1998-2004)". Nauplius 13 (1): 57–63 .
  5. Peter C Dworschak (2000). "Global diversity in the Thalassinidea (Decapoda)". Journal of Crustacean Biology 20: 238–243 .

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Thalassinidea spectant.
  Vide "Thalassinidea" apud Vicispecies.