Teutoburgiensis saltus[1] (Theodisce Teutoburger Wald) est regio in Germania inter Amisiam et Visurgim sita, qua Tacitus narrat cladem Varianam fuisse.[1] Nostra aetate locus saltus est ignotus. Saeculo XIX in Germania nomen saltus Osning in Teutoburger Wald mutatum est quia rerum gestarum periti putaverunt hic saltus Teutoburgiensis, de quo Tacitus scripsit, fuisse. Fortasse autem illa pugna extra saltum fuit.

Pinacotheca recensere

Adnotationes recensere

  1. 1.0 1.1 Cfr. Taciti, Annales, I, 60: "... haud procul Teutoburgiensi saltu in quo reliquiae Vari legionumque insepultae dicebantur."

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad saltum Teutoburgiensem spectant.