Terrarius est parva mobilisque canum varietas. Nomen e verbo 'terra' ortum ad consuetudinem fodiendi refert.

Terrarius cum socio Scotico

Sunt qui vulpem atque taxum solum, quos Terrarios vocamus; quod subeant terræ cuniculos, more viverrarum in venatu cuniculorum, & ita terrent mordentque vulpem atque taxum, ut vel in terra morsu lacerent, vel è specu in fugam aut casses cuniculorum ostiis inductas compellant. Sed hi in sagacium genere minimi sunt.[1]

Notae recensere