Terrae motus Antiochenus anni 526 fuit unus e maximis terrae motibus notis, cum plus quam 250 000 hominum ibi mortui essent.

Terrae motus a diversis historicis traditur. Die 20 Maii 526 fuit. Ioannes Malalas commentarium amplissimum habet, iuxta quem fere omnes domus Antiochenae ruerunt. Solum nonnullae domus in montibus circum urbem sitis, servatae esse dicuntur. Post terrae motum incendium fuit, quod caeteras domus et imprimis a Constantino magno aedificatam ecclesiam principalem urbis ruit. Ioannes Malalas 250.000 homines mortuos esse refert, Procopius vero 300.000. Etiam Seleucia Pieria, portus urbis, rutus esse dicitur.

Bibliographia recensere

  • Mohamed Reda Sbeinati, Ryad Darawcheh, Mikhail Mouty: The historical earthquakes of Syria: an analysis of large and moderate, earthquakes from 1365 B.C. to 1900 A.D.. In: Annals of Geophysics. vol. 48, 3, mensis Iunii 2005, pp. 355–356 (versio).

Nexus interni