Tabula Claudiana est tabula aenea in Museo Galloromano Lugdunensi servata cui inscripta est oratio imperatoris Claudii anno 48 apud senatum habita de iure honorum Gallis dando. Pars inferior tabulae et orationis sola exstat et Lugduni in monte Divi Sebastiani anno 1528 inventa est ubi antiquitus ad aram Romae et Augusti publice praefixa erat quia Lugdunum caput religiosum trium Galliarum tum fuit atque ipse Claudius ibi natus erat. Sedecimi igitur saeculi antiquarii huic tabulae iam studebant et textum edebant.

Pars reliqua tabulae Claudianae

De momento historico recensere

Ille textus magni momenti in historia Romana habetur quia consilium Claudianum provinciales in senatorium ordinem admittendi a successoribus amplificatum est usque ad celeberrimam constitutionem Antoninianam imperatoris Caracallae (212) ː tunc vero adhuc novum erat, ut ipse Claudius in prima parte orationis servatae fatebatur[1], et privilegia Italianae nobilitatis laedere videbatur. Rerum gestarum scriptor Tacitus suo modo hanc orationem rescripsit atque Annalibus inseruit.

Notae recensere

  1. Haec sunt ipsius verba ː ne quasi novam istam rem introduci exhorrescatis

Fontes recensere

 
Tabula nomen viae proximae inventionis loco indidit.
  • Tacitus, libro undecimo Annalium cap.23-25

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere