Unam legis e paginis de
aevis archaeologicis
disserentibus

Systema aetatum trium in archaeologia Aevum Praehistoricum secundum tria materialia, quae unaquaque aetate ad instrumenta conficienda saepissime adhibita sunt, in tria spatia temporis dividit:

Omne temporis spatium hodie ultra divisum est. Praeterea discrimina horum spatiorum pro locis magna sunt: Aetas Aenea Troiae sub annum 3000 a.C.n. coepit, in media Europa autem septingentis annis post. Non erant aetates Lapidea Aeneaque in Africa.

Historia recensere

Systema ab archaeologo Danico Christiano Jürgensen Thomsen annis 1820–1840 evolutum est. Cum in museo gentilicio Hafniae res inventas (quae tum datari nequibant) in ordine ponere vellet, eas in ferreas, aeneas lapideasque digessit. Hanc tripartitionem tandem anno 1836 (sine nomine) in libro introductionem musei praebente (nomine Leitfaden zur nordischen Altertumskunde) edidit. Eodem anno collega Germanicus Ioannes Fridericus Danneil libellum de effossione apud Salzwedel edidit, quo etiam tripartitionem Aevi Praehistorici postulavit. Anno 1837, Georgius Christianus Fridericus Lisch litteras de divisione chronologica ethnologicaque praehistoriae edidit, quas anno 1839, observationibus Christiani Thomsen commotus, in systemate trium aetatum amplificavit.

Iudicium peritorum recensere

Iam Ludovicus Lindenschmit, eiusdem aetatis homo, systema vituperavit inducens observationem lapis aesque in Germania septentrionali alio tempore ac in Germania meridiana adhibitum esse. Ad hoc (plerumque autem postea) paulatim intellectum est aetates quasi fluentes una in alteram transire et id praecipue inter aetatem ferream aeneamque valere. Quare hodie tempus intermedium nomine Chalcolithici inseritur.

Systema aetatum trium parum accuratum habitum annis 1859–1861 a Ioanne Iacobo Asmussen Worsaae, Thomseni discipuli, porro dispertitum est. Quae diversificatio continuata est, ut ad hunc diem decuriae partium conceptae sint.

Systema aetatum trium initio ad praehistoriam Europae mediae explicandam evolutum est, tota autem Europa et multis in partibus Asiae adhiberi potest. In Africa autem non erat aetas aenea, sed aetas lapidea continuo in lapideam transiit; etiam in utraque America systema adhiberi nequit.

Bibliographia recensere

  • Manfred K. H. Eggert: Prähistorische Archäologie. Konzepte und Methoden, Tubingae 2001, p. 31-45. ISBN 3-8252-2092-3
  • Svend Hansen: Von den Anfängen der prähistorischen Archäologie. Christian Jürgensen Thomsen und das Dreiperiodensystem, in: Prähistorische Zeitschrift 76 (2001), p. 10-23.