Superfluidum est fluidum quod sine ulla resistentia fluit sub zero absoluto, h.e., sine viscositate, quod accidit ob effectus quanticos cum energia cinetica. Aliae superfluidorum proprietates sunt perfecta conductivitas caloris, fluxus persistens, circulatio quantizata, et unda entropica (secundus sonus et tertius sonus).

Superfluiditas primum reperta est anno 1937 a Petro Kapitsa, Ioanne F. Allen, et Donaldo Misener in liquido Helio-4 vel Helio-3 (isotopi Helii) cum temperatura eius sub punctum Lambda reducta est. Inter alia superfluidorum exempla hodie numerantur: Helium-3 (e.g. in phasibus A, B et A1), stellas neutronicas, et superconductra (in gasio electronum eorum). Theoria superfluiditatis evoluta est a Leone Laudau.

Principium superfluiditatis recensere

Principium superfluiditatis dicit fluidi commotum, energiam   motumque   habens, prohibitum esse, nisi efficientis rei celeritas   quotientem   excedat. Hoc principium sequitur ab definitionibus energiae motusque et principium energiae conservandi et principium motus conservandi.

Demonstratio principii superfluiditatis recensere

Putamus corpus massivum, massa  , motu   et energia , quod, post cum fluido interagit, habet motum P' et energiam  . Et putamus fluidi commotum motu   energiaque  .

Secundum principium energiae conservandi, tunc habemus

 

et secundum principium motus conservandi

 .

Quae aequationis latera quadrando, dividendoque per 2M, obtinemus

 

Quo obtinemus

 ,

Identificando corporis velocitatem  ,   inserendo, et solvendo, tunc

 ,

Quamobrem, cum  ,

 

Hoc est, principium superfluidatis dicit necesse esse ad minimum corpus efficiens movere celeritate v supra   antequam energiam suam amissurum sit ad fluidum per excitatus.