In religione Romana Summanus fuit deus fulminis nocturni, cum Iuppiter esset deus fulminis diurni.[1] Natura Summani dei primo saeculo a.C.n. incerta fuit, ut ex Ovidio patet.[2]

Aedes Summani die 20 Iunii 278 a.C.n., cum bellum Pyrrhicum gestum est, dedicatum est.[3] A Circo Maximo in occidentem versus collocata erat, forsitan in declivitate Aventini montis. Templum dedicatum esse videtur, quod signum dei, quod in Aedis Capitoliniae fastigio steterat, fulmine ictum est.[4]

Sacra Summani 20 Iunii (a.d. XII Kal. Iul.) celebrabantur.

Notae recensere

  1. Paulus Festi epitome p.188 L 2nd.
  2. "quisquis is est, Summano templa feruntur": Ovidius fasti 6,730.
  3. Ovidius fasti VI 731: "tum cum Romanis, Pyrrhe, timendus eras." - Plinius Nat. Hist. XXIX 14; Livius Periochae XIV. Quoad annum dedicationis vide: Orlin, Eric M.: "Foreign Cults in Republican Rome: Rethinking the Pomerial Rule", Memoirs of the American Academy in Rome, Vol. 47 (2002), p. 5.
  4. S. Ball Platner, T. Ashby: A Topographical Dictionary of Ancient Rome. Baltimore 1928, p. 408, ubi citantur Cicero de Div. I 10; Livius Periochae XIV; Iordanes I 2, 14-15; 98-100
 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!