Speusippus (c. 408339/338 a.C.n.[1]) fuit philosophus Graeciae antiquae, filius Potonis, sororis Platonis. Platone mortuo, Speusippus Academiam hereditate accepit, ubi scholarches octo annos mansit. Apoplexiá autem ictus, locum Xenocrati dedit. Quamquam munere Platonis in Academia functus est, saepe ex illius doctrinis erravit, Theoriam Formarum repudians. Cum Plato Bonam principium extremum appellaret, Speusippus contendit Bonam fuisse secundariam tantum. Arguit etiam habere satis gnaritatem cuiuslibet rei sine gnaritate omnium discrepantium quibus ab omnibus aliis rebus separatur non fieri posse.

Wikidata Speusippus
Res apud Vicidata repertae:
Speusippus: imago
Speusippus: imago
Nativitas: 407 a.C.n.; Athenae antiquae
Obitus: 339 a.C.n.;
Patria: Athenae antiquae

Familia

Genitores: Eurymedon of Myrrhinus; Potone

Vita recensere

Speusippus fuit homo Athenis natus, filius Eurymedonis et Potonis, sororis Platonis.[2] Epistula tredecima Platonis pseudonyma postulat Speusippum sui matris neptem duxisse.[3] De eius vita nihil novimus donec avunculo Platoni comitatus esset cum Plato iter tertium Syracusas faceret, ubi multum ingenii et prudentiae monstravit, praecipue in amicitia cum Dione.[4] Eius honestas etiam a Timone comprobatur, sed solum ut eius subtilitatem magis derideret.[5]

Notae recensere

  1. Tiziano Dorandi, "Chronology," in The Cambridge History of Hellenistic Philosophy, edd. Algra et al. (Cantabrigiae: 1999), capitulum 2, p. 48.
  2. Diogenes Laërtius, iv. 1; Suda, Speusippos.
  3. Debra Nails, The people of Plato: a prosopography of Plato and other Socratics (2002), p. 272.
  4. Plutarch, Dion, c. 22. 17.
  5. Plutarchus, Dion, 17

Editiones recensere

  • Bickermann, Elias, et Johannes Sykutris. 1928. Speusipps Brief an König Philipp: Text, Übersetzung, Untersuchungen. Berichte über die Verhandlungen der Sächsischen Akademie der Wissenschaften zu Leipzig: Philologisch-historische Klasse 80:3.
  • Lang, Paul. 1911. De Speusippi academici scriptis: Accedunt fragmenta. Diss. Bonnae. Divulgatus Francofurti 1964, Hildesheimi 1965.
  • Natoli, Anthony Francis. 2004. The Letter of Speusippus to Philip II: Introduction, Test, Translation, and Commentary. Historia Einzeschriften, 176. Stuttgartiae: Franz Steiner.
  • Parente, Margherita Isnardi. 1980. Speusippo: Frammenti: Edizione, traduzione e commento. Neapole: Istituto Italiano per gli Studi Filosofici.
  • Tarán, Leonardo. 1982. Speusippus of Athens: A Critical Study with a Collection of the Related Texts and Commentary. Leiden: Brill.

Bibliographia recensere

Lingua Latina recensere

Lingua Anglica recensere

  • Dillon, John. 2003. The Heirs of Plato: A Study of the Old Academy (347–274 BC). Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 0-19-927946-2.
  • Krämer, Hans. 2004. Speusipp. In Grundriss der Geschichte der Philosophie, Die Philosophie der Antike, 3: Ältere Akademie – Aristoteles – Peripatos, ed. Hellmut Flashar, 13–31. Ed. 2a. Basel: Schwabe. ISBN 3-7965-1998-9.
  • Nails, Debra, 2002. The People of Plato: A prosopography of Plato and other Socratics. Indianapole. ISBN 0-87220-564-9.
  • Wilhelmi, Fabian. 2010. Isokrates' Philippos und Speusippos' Brief an König Philipp II: als Bitte um königliches Patronat. Dusseldorpii. ISBN 3-640-89613-0.

Nexus externi recensere