Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.

Llegiu aquesta pàgina en Català Diese Seite auf Deutsch lesen Read this page in English Leer esta página en español Basahin ito sa Tagalog


M. Tullius Cicero, aureae latinitatis exemplum.


Praefatio

Haec est Vicipaedia Latina. Ergo paginae Latine bonaque Latinitate scribendae sunt.

Libenter loquere qualibet lingua in paginis disputationis, in tua pagina usoris, in nostra Taberna, in nostra Legatione.

Nonnumquam consilia in spatio nominali Vicipaediano in linguam Anglicam convertuntur, quia lingua Anglica paene toto in orbe terrarum intellegitur.

De delendis (et de servandis)

Paginae aliis linguis scriptae delendae sunt.

  1. Linguae Romanicae non eaedem sunt ac lingua Latina. Si nos Hispanica sapientia vis impertiri, age ad Vicipaediam Hispanicam te confer.
  2. Cum lingua Latina haud facilis sit, machinae interpretes commentationes aliis ex linguis in Latinam convertere nequeunt.
  3. Paginae sermone tam malo conscriptae ut animi oculique usorum in eis offendant sunt delendae.

Si paginam alia lingua neque Latina exaras, vel pessima Latinitate insignem, sive versione utere a machina confecta, noli mirari aut queri fore ut pagina tua deleatur.

Si artis Latine scribendi nescius es, capsam tuam Babel inscribe la-0, et supra in tuis rebus encyclopaedicis scribe {{tiro}}. Si hoc modo feceris, videbis alios usores tibi iucundiores et volentiores opes tempusque afferre.

De nominibus

Singula vide in pagina consilii: Vicipaedia:De nominibus propriis.

  1. Praenomina et cognomina hominum solent latinizari, gentilicia non solent. E.g. nomen Anglicum Ronald redditur Ronaldus, non "regiminis consilium".
  2. Nomina locorum latinizantur siquidem exstant bonae usitataeque versiones Latinae (quas ut invenias, vide Vicipaedia:Fontes nominum locorum). Quae autem adhuc Latina versione carent nomina non sunt convertenda.
  3. Si tibi nomine utendum est barbaro neque latinizato, scribeto litteris italicis.
  4. Nomina Graeca convertenda sunt more Romanorum (vide hic). De translitteratione scripturarum aliarum vide Translitteratio.

Dicendi genus, scribendi genus

  • Cum raris exceptionibus stylisticis, verbum Latinum plerumque in ultima positione habitat, id est in vero termine phraseos.
  • Etiam cum raris exceptionibus, adiectivus Latinus plerumque pone substantivum correlatum postpositus est.
  • Substantivum secundarium in appositione ad substantivo principali, in genitivo posessivo atque plerumque ante substantivum primarium praepositus est. Exceptio: substantivum secundarium cum adiectivo comitens etiam postpositum habitat.

De bona et de mala latinitate

Compendiis utimur quae latinitatem i.e. sermonem eloquentiamque paginarum designent.

  1. Gradus Latinitatis scribimus ut censeamus de latinitate totius paginae.
  2. {{tiro}} addunt tirones paginis novis a se scriptis.
  3. {{dubsig}} scribimus si forma verbi in dubio est.
  4. <ref>{{Fontes desiderati}}</ref> ponimus cum nomen proprium latinum confirmandum est loco laudato.

Rogatur quisque ut Latinitatem Vicipaediae corrigat. Deinde, si potes, in capite omnis paginae longioris (sed non in stipulis) adde gradum Latinitatis sic:

  • {{L1}} = Latinitas bona (si errores manent, emenda!)
  • {{L}} = Latinitas nondum censa (quaesumus, gradum definitivum da!)
  • {{L-1}} sive {{Latinitas|-1}} = Latinitas inspicienda
  • {{Latinitas|-2}} = Latinitas dubia
  • {{Latinitas|-3}} = Latinitas maxime dubia
  • {{Latinitas|-4}} = Latinitas corrigenda
  • {{Latinitas|-5}} = Latinitas maxime corrigenda

Si requiris indicem talium paginarum, habes:

In pagina nuper creata (et longiore quam stipula) adde semper gradum Latinitatis. Creator paginae minime {{L1}} addere debet: alii hunc gradum dare possunt. Creator paginae addere debet aut {{L}} aut gradum negativum (sicut {{Latinitas|-2}}).

Vide etiam