Spătĭplānum,[1] vel navicula sideralis circumvolans,[2] est vehiculum quod sicut aëroplanum per atmosphaeram Telluris volare subterlabique, atque sicut astronavis in spatio gubernari potest. Ut hōc perfungatur, spatiplano aliquot lineamenta tam aëroplanorum quam astronavium effingenda sunt. Solent spatiplana orbitalia similiora esse conventionalium astronavium, at contra, spatiplana suborbitalia similiora aëroplanorum fixis alis esse. Omnia spatiplana adhuc excogitata per extera missilia in orbitam lata sunt, sed sola, subterlabentia per atmospheram, rediverunt.

Ponto Spatialis Discovery.

Quattuor genera spatiplanorum ad orbitam terrestrem missa, per atmosphaeram lapsa et ad solum prospere regressa sunt: Americanus Ponto Spatialis, Russicum Buran, privatum (Americanum) Boeing X-37, et Sinense CSSHQ. Aliud spatiplanum, Somnia Insequens (Anglice Dream Chaser), est adhuc in evolutione apud Civitates Foederatas. Labente anno 2019, omnia praeterita, praesentia, et excogitata spatiplana ad perpendiculum extero missili deducuntur usque ad orbitam.

Notae recensere

  1. "Aeronauticam novum spatiplanum deducturam" in Ranierius, L. Amadeus (2009). Aeronauticam novum spatiplanum deducturam. . Scorpio Martianus 
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).

Nexus interni