Vide etiam paginam fere homonymam: 666

Sescenti sexaginta sex (DCLXVI) est numerus de quo in Bibliis bis mentio facta est.

Gulielmus Blake (1757 - 1827):"numerus bestiae est sexcenti sexaginta sex"

Loci Biblici recensere

Primum in libro Regum I Veteris Testamenti:

"Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri: (15) excepto eo, quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiae, ducesque terrae."
Reg I 10,14

Deinde in libro Apocalypsis Ioannis, 13, 18, in Novo Testamento:

Ὧδε ἡ σοφία ἐστίν· ὁ ἔχων νοῦν ψηφισάτω τὸν ἀριθμὸν τοῦ θηρίου, ἀριθμὸς γὰρ ἀνθρώπου ἐστίν· καὶ ὁ ἀριθμὸς αὐτοῦ ἑξακόσιοι ἑξήκοντα ἕξ.

vel Latino sermone:

"Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae. Numerus enim hominis est: et numerus eius sexcenti sexaginta sex."

Interpretatio recensere

Plures opiniones de sensu huius verbi sunt. Fridericus Engels exempli gratia putabat numerum bestiae seu sexcentos sexaginta sex Neronem Caesarem designare. Nomen eius Hebraice est נרון קסר (rsK nvrN, vel in ordine Romana Nrvn Ksr). Similiter ac numeri Graeci et numeri Romani et litterae Hebraicae numeros significant. Valores numerorum additi aequant 666 in hoc modo:

666 =

Littera/Numerus Hebraicus Littera Latina Numerus Arabicus
נ N 50
ר R + 200
ו V + 6
ן N + 50
ק K + 100
ס S + 60
ר R + 200

quod dicere vult N(E)RVN K(AE)S(A)R.

Propria recensere

Numerus Romanus recensere

Modo Romano hic numerus est DCLXVI. Numerus ergo omnes figuras praeter M habet quibus numeri Romani designari possunt. Id tam mirum non est, si cogitas et modum, quo Romani numeros designabant, et 666.

Summa seriei numerorum recensere

666 summa est omnium numerorum ab 1 usque ad 36 (0+1+2+…+36). Confer rotulae ludum quod numeros habet ab zero usque ad triginta sex.