Servus receptaculi datorum[1] est programma computatrale quod opera receptaculoruim datorum aliis programmatibus computatralibus vel computatris praebet, ut per exemplare clientis–servi definitur. Nomen praeterea ad computatrum quod ad talem programmaturam tractandam deditur spectare potest. Systemata administationis receptaculorum datorum saepe "functionalitatem" servi receptaculorum datorum praebent, atque nonnulla systemata administationis receptaculorum datorum (inter quae MySQL) fidem exemplari clientis–servi pro aditum ad receptaculum datorum proprie habent.

Acceditur hic servus aut per finem anteriorem, qui in computatro usoris operatur quod data requisita monstrat, aut per finem posteriorem, qui in servo operatur et opera sicut explicationem et coacervationem datorum tractat.

In exemplari eri et servi, servi receptaculorum datorum dominantes sunt media et prima datorum loca, cum servi receptaculorum datorum servientes sint exempla aequalium temporum eri ut vicarii agentium.

Inter exempla servorum receptaculorum datorum perscripta? sunt Oracle, DB2, Informix, et Servus Microsoft SQL. Inter exempla servorum receptaculorum datorum liberorum (GNU General Public Licence) sunt Ingres et MySQL. Omnis servus suis logicis interrogandi et structuris utitur. Lingua quaestionum SQL ex usu in omnibus servis receptaculorum datorum est idem.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.