Sermo montanus[1] est compositio verborum Iesu Nazareni forma orationis, quae evangelium secundum Matthaeum (Mt 5-7) ut doctrina eius tradit. Evangelista Iesum hac oratione in publicum prodire facit, qui se ad homines vertit, qui ex omnibus partibus Israel convenerunt. (Mt 4,25–5,1: Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem).

Oratio montana (Carl Heinrich Bloch, ciriciter annum 1890)

Nomen usitatum "sermo montanus" a loco in principio dicto deductum est: Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius; et aperiens os suum docebat eos dicens (Mt 5,1-2). Hic mons alium illum montem Veteris Testamenti (montem Sinai sive Horeb) commemorat, ubi Moyses, ut in Ex 19 sive Dtn 26 narratur, a Deo Pentateuchum cum decalogo accepit. Ita Iesus ut alter Moyses duodecim discipulis, qui duodecim tribus Israel repraesentant, totique populo verba Dei annuntiat.

In initio sermonis montani sunt Beatitudines notissimae. Collectio vocum Iesu Sermoni montano similis in evangelio secundum Lucam invenitur, quae a loco, ubi Lucas Iesum loqui facit, "sermo in loco campestri" dicitur (Lc 6,17–49). Sermones partim concordant, partim inter se discrepant, ex quo Hypothesis duorum fontium nata est.

Bibliographia recensere

  • M. Zerwick: Sermo montanus. Problema litterarium et exegesis Mt 5. Romae: Pontificum Institutum Biblicum, 1957.
  • M. Dumais: Le Sermon sur la Montagne. Etat de la recherche, interpretation, bibliographie. Parisiis 1995, ISBN 2-7063-0199-6
  • D.C. Allison: The Structure of the Sermon on the Mount. In: Journal of Biblical Literature 106 (1987), p. 423–445.

Notae recensere

  1. Attestatio nominis Latini: Catechismus Catholicae Ecclesiae

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sermonem montanum spectant.
 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!