Sergius Octavius Laenas Pontianus

Sergius Octavius Laenas Pontianus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus initio saeculi secundi fuit. Anno 131 consul ordinarius creatus est[1]. Sunt, qui credant[2] Octavium esse nepotem Rubelliae Bassae, quae Tiberium imperatorem maiorem habuit.

Notae recensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 1101
  2. John D. Grainger, Nerva and the roman succession crisis of 96-99, Londinii 2003, p. 30


Antecessores:
Quintus Fabius Catullinus et Marcus Flavius Aper
Consul
131
cum
Marco Antonio Rufino
Successores:
Gaius Iunius Serius Augurinus et Gaius Trebius Sergianus