Semonides
lyricus
Semonides Amorginus (Graece Σημονίδης ὁ Ἀμοργῖνος; floruit saeculo VII a.C.n. exeunte), fuit poëta Graecus, qui praecipue iambos composuit. Sami natus est et a Samiis colonos in Amorgum coloniam deduxit.
De nomine recensere
Apud antiquos paene semper Simonides nominatur; solum Suda et Philodemus Semonidem scribunt: Suda contaminationem cum Simonide scit et eam cavere monet. Sed possibile est aliqua et nunc Simonidi adscripta Semonidea esse.
Opera recensere
Iamborum Semonidis reliquiae satyricae sunt, ut de feminis bestiis variis similibus carmen notum, vel tristes, vitam mortalium lugentes. Scripsit et elegias, ut Suda docet, de materia ignota, fortasse de Samo condita.
Nexus externi recensere
Lexica biographica: Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
- Semonides in catalogo Persei
- Iambi de mulieribus versio Latina a Georgio David Koeler facta (Gottingae 1781)