Sebastianus (natus Mediolani aut Narbone; mortuus circa annum 288 Romae) fuit miles Romanus et martyr Christianus factus est.

Sanctus Sebastianus, Antonellus Messanensis, 1476

Vita recensere

Martyrologium Romanum die tertiodecimo Kalendas Februarii de Sebastiano narrat: Item Romæ, ad Catacumbas, sancti Sebastiani Martyris, qui, Diocletiano Imperatore, cum haberet principatum primæ cohortis, iussus est, sub titulo christianitatis, ligari in medio campo, et sagittari a militibus, atque ad ultimum fustibus cædi, donec deficeret.[1]

Dies festus recensere

Iconographia recensere

Attributum proprium est sagitta pectus transfigens.

Sancti repraesentatio in arte scaenica et in pellicula recensere

Patronatus recensere

  • Sanctus Sebastianus est patronus contra pestilentiam, quia deprecatione eius hic morbus anno 680 Romae subito exstinctus esse dicitur, et contra alias lues, deinde custos puteorum, quos contra pestem custodit.
  • Praeterea Sebastianus est patronus morientium, mercatorum ferri, figulorum, hortulanorum, corariorum, setariorum, vigilum, militum, bello mancorum et debilium, ballistrariorum, fabrorum aerariorum ac stannatorum, lapicidarum, vespillonum, silvanorum.
  • Sebatianus est tertius patronus urbis Romae.[2].
  • Multae ecclesiae Sancto Sebastiano dedicatae sunt (e.g. Cathedralis Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii et Basilica Sancti Sebastiani ad Catacumbas Romae).

Nexus interni

Basilica Sancti Sebastiani extra muros

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Sebastianum spectant.

Notae recensere

  1. Officium Divinum
  2. Vide vocem de Sancto Sebastiano in BBKL
 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!