Seba Smith (Buckfield Cenomannicae 14 Septembris 179228 Iulii 1868) fuit humorista, scriptor, et poeta Americanus. Elizabetham Oakes Smith, etiam scriptricem, duxit, atque Appleton Oaksmith fuit eorum filius.

Seba Smith (1792–1868).

Gradum baccaulaureatum apud Collegium Bowdoin anno 1818 accepit. Portlandiae Cenomannicae habitabat, ubi varia diaria edebat, inter quae Eastern Argus et tum Portland Courier, quod condidit et ab 1830 ad 1837 edidit.

Smith fuit unus e primis scriptoribus qui in scriptura festiva patrium sermonem vulgarem Americanum adhibere solebat. Eius fabulae de "Major Jack Downing," homine e Nova Anglia ficto, lectoribus post 1830 gratae sunt.

Inter humoristas saeculi undevicensimi quos maxime movit erant Artemus Ward et Finley Petrus Dunne. Smith etiam praecursor aliorum humoristarum Americanorum fuit, inter quos Gulielmus Rogers. Composuit praeterea "Fair Charlotte," carmen vulgare.[1]

Seba Smith primus habetur qui scrumptious, vocabulum Anglicum, scripsisse. Etiam dicitur excogitavisse proverbium there is more than one way to skin a cat.

Notae recensere

  1. Laws 1964: 221.

Bibliographia recensere

  • Adams, John Quincy. 1929. Diary. Novi Eboraci: Longmans, Green.
  • Laws, G. Malcolm. 1964. Native American Balladry: A Descriptive Study and a Bibliographic Syllabus. Philadelphiae: The American Folklore Society. ISBN 0292735006.
  • Rolde, Neil. 1990. Maine: A Narrative History. Gardiner Cenomannicae: Harpswell Press. ISBN 0884480690.
  • Smith, Seba. 1841. Powhatan; a metrical romance, in seven cantos. Novi Eboraci: Harper & Brothers.
  • Wilt, Napier. 1929, 1970. Some American humorists. Nova praefatio Martin Roth. Novi Eboraci: Johnson Reprint Corp.
  • Wyman, Mary Alice. 1927. Two American pioneers, Seba Smith and Elizabeth Oakes Smith. Novi Eboraci: Columbia University Press.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sebam Smith spectant.
  Vicicitatio habet citationes quae ad Seba Smith spectant.