Apud Romanos antiquos scripulum vel scrupulum vel scripulus vel etiam nonnumquam scriptulum est portio ducentesima octogesima octava (1/288) cuiuslibet unitatis. Vicesima quarta (1/24) enim pars unciae est, quae et ipsa duodecima pars cuiuslibet unitatis est. In usu erat inter alia :

  • in pondere metiendo, ubi 1/288 librae Romanae pendebat, id est circiter 1gr.13.
  • in area metienda ubi 1/288 iugeri valebat, id est centum pedes quadratos.
  • in tempore metiendo ubi vicesimam quartam partem horae valebat[1], id est 1/288 partem diei qui a Romanis in duodecim horas divisus est.

Vocabulum ipsum suffixo deminutivo a scrupo derivatum est, qui calculum acutum designabat.

Temporibus modernis recensere

Temporibus modernis, antequam ratio decimalis mensuraque metrica ubique imponeretur, scrupulum erat unitas ponderis viginti quatuor grana valens (scrupulum apothecariorum nonnumquam dicitur). In Francogallia scrupulum Parisiense circiter 1gr.27 pendebat : sed aliud alibi pondus erat.

Fontes recensere

Si vis plura legere recensere

Notae recensere

  1. Fronto, Ad Marcum Caesarem II,6.