Sciuridae sunt familia rodentium magnitudinis parvae et mediae, quae in Europa, Asia, et America habitant, Sciuros, Marmotas, Tamias, Cynomys, aliaque genera comprehendentes. Fossilia Sciuridarum primum in Eocaeno reperiuntur; proximi eorum cognati qui exstant sunt Aplodontia rufa et Gliridae.


Classis : Mammalia 
Ordo : Rodentia 
Familia : Sciuridae 
Fischer von Waldheim, 1817
   
Subdivisiones: Subfamiliae

Taxinomia recensere

Sciuridae quae exstant in quinque subfamilias divisae sunt, in quo sunt circiter 58 genera et 285 species.[1]

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sciuridas spectant.
  Vide "Sciuridas" apud Vicispecies.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks