Sara (Anglice: Sarah) Siddons, actrix Britannica (nata 5 Iulii 1755, mortua 8 Iunii 1831), fuit praeclara tragoeda saeculi duodevicensimo; notissima est ob personam Dominae Macbeth, quam exhibebat.

Sara Giddons a Thoma Gainsborough picta

Vita Sua recensere

Iuventus recensere

Nata est Sara Kemble Cicucii in Cambria, filia natu maxima Rogerii Kemble, magistri gregis histrionum. Feminas histriones esse eo tempore decere coepit, qua de causa parentes eam sinere dubitabant.

Cursus recensere

Belvidera persona in fabula Venice Preserved cum ei feliciter evenerit anno 1774, David Garrick eam Londinium ad Theatrum Regale arcessivit. Scaenae autem, quas primas ibi faciebat (e.g. Portiam), feliciter non eveniebant, qua re ex illo theatro dimissa est.

Anno 1777 provinciam pervagabatur. Per sex annos cum variis gregibus erat (praecipue Eboraci atque Aquarum Sulis), quo tempore famam maiorem sibi paulatim compararet. Cum iterum in Theatro Regali appareret, felicissime successit.

Partes eius praeclarissimae autem fuerunt Dominae Macbeth, quas agens granditate affectuum mortiferarum excellit. Etiam corporis magnitudo, eiusdem pulchritudo, oculorum vigor, dignitas solemnitasque illi personae aptissimae visae sunt.

Postea Desdemoniam, Rosalindam, Opheliam, Volumniam, praecipue Catharinam Aragonensem laudatissima agebat,[1] fama eius est appellata "mythica" vel "ut monumentum", ipsa "symbolum cultus".[2]

Anno 1802 Theatro Regali relicto interdum in Theatrum Lyricum Regale prodibat. Ibi 1812 tempus in scaena supremum mirabile egit, nam in fabula Macbeth scaena somnambula peracta auditores fabulam pergi vetuerunt, dum ea vestibus suis induta orationem abeuntis 8 minutorum haberet.

Postea raro in in scaenam prodiebat, ultimo 1819.

Notae recensere

  1. "Sarah Siddons" in Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu
  2. Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis

De hac pagina