Samuel Hirszenberg (Lodziae die 22 Februarii 1865 natus; mortuus die 15 Septembris 1908 Hierosolymis) fuit pictor Iudaeus Polonicus. Annum agans quindecimum contra patris voluntatem artibus Cracoviae studere coepit apud academiam Bellarum Artium, magistro Ioanne Matejko; post duos annos Monacum Bavariae progressus est ad academiam regalem. Monaci necnon Lutetiae picturas suas ostentavit, ibique apud academiam Colarossi anno fere 1891 studia sua absolvit. Inde Lodziae et ab anno 1904 Cracoviae habitavit. Anno 1907 Palaestinam petivit ubi lector academiae Bezalel nuper conditae meruit, sed anno insequenti mortuus est.

Effigies sui ipsius a Samuele Hirszenberg anno 1907 facta

Opera Samuelis Hirszenberg a principio vitam Iudaicam modo realistico depingebant, sicut anno 1894 Requies sabbatica; picturas deinde symbolicas elaborabat inter quas Aeternus Iudaeus anno 1899 confecta, Lutetiae in Salon anno 1900 ostentata sed sine laude.

Bibliographia recensere

Aliae encyclopaediae