Samuel Crompton (natus 10 Firwood Fold Boltoniae Lancastriae mense Decemberi 1753; mortuus ibidem apud 17 via King 26 Iunii 1827) fuit inventor Anglicus et auctor nendi industrialis.[1] Opus Iacobi Hargreaves et Ricardi Arkwright amplificans, mulum nendi excogitavit, quae machina per orbem terrarum artem nendi novavit.[2][3]

Samuel Crompton circa 1800. Pictura Caroli Allingham (1788–1850).
Subscriptio.
Solum exemplum muli nendi a Samuele Crompton facti exstans, in Museo Boltoniensi curatum.
Monumentum Samuelis Crompton in sepulcreto ecclesiae Sancti Petri Boltoniae.

Iuvenis quaestum faciens violina in theatro oppidano ludere solebat. In templo paroechiali Boltoniensi die 16 Februarii 1780 quandam Mariam Pimlott (vel Pimbley) duxit. Eis erant octo liberi, inter quos Georgius Crompton (natus 8 Ianuarii 1781), qui demum negotium familiare administraverit.[4]

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Baines, Edward. 1835. History of the cotton manufacture in Great Britain. Londinii: H. Fisher, R. Fisher, and P. Jackson. Archive.org.
  • Cameron, Hector Charles. 1951. Samuel Crompton. Londinii: Batchworth Press.
  • Daniels, George William. 1929. The Early English Cotton Industry: With Some Unpublished Letters of Samuel Crompton. Londinii: Longmans, Green, and Company. Google Books.
  • French, Gilbert J. (1859) 1860. The life and times of Samuel Crompton, inventor of the spinning machine called the mule: With an appendix of original documents, including a paper on the origin of spinning by rollers, read by Robert Cole . . . to the British association for the advancement of science. Ed. 2a. Mancuniae: T. Dinham & Co. (Prima editio: Londinii: Simpkin, Marshall, and Company.) Google Books.
  • Timmins, Geoffrey. 1996. Four Centuries of Lancashire Cotton. Prestoniae: Lancashire County Books. ISBN 1-871236-41-X.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Samuelem Crompton spectant.