Sailor Moon (Iaponice: 美少女戦士セーラームーン, Bishōjo Senshi Sērā Mūn, 'Pulchra Miles Nauta Luna') est manga a Naoko Takeuchi delineata et animatio Iaponica ab anno 1992 emissa.

Sailor Moon gloriam maximam consecuta est: tertia ab animationibus efficacissimis mundi et animatio vulgatissima Iaponica; in quinque gradibus distributa 200 "epesodia" effecta sunt.

De argumento recensere

Usagi Tsukino discipula quattuordecim annos nata felem atram loquentem Lunam appellatam invenit, quae Usaginem Sailor Moon (Latine: Nauta Luna) militem cum magia esse dicit, et munus Terram, ac totam galaxiam, salvare est. Pincipissa Lunaris inveniunda, et Terra custodienda a nonnullis gregibus malis sunt Usagini. Regnum Obscurum prima ex his gregibus, quod temporibus praeteritis Regnum Lunare ruit.

Paulatim Sailor Moon caeteras Sailor Senshi (Latine: Nautae Milites) invenit, ac de vita praeterita sua discat: ipsa Pincipissa Lunaris quae in Regno Lunari cum Regina Serenitas (Iaponice: クィーン・セレニティ Kuīn Sereniti; Anglice: Queen Serenity) et Sailor Senshi habitabat, et Principem Endymion in Terra habitantem amabat. In bello contra Regnum Obscurum, Regina Principissam, Sailor Senshi, Endymion et omnes gentes lunares ad vitas novas tempore futuro vivendum misit.

Historia evolutionante, Sailor Senshi de inimicis ac vitis praeteritis plus discant, et vim novam adquirunt. Socii quoque inveniunt, v.g. Tuxedo Mask et Outer Senshi (Latine: Exterae Nautae). Regno Obscuro caso, inimici novi adsunt, cuius fines Terram gubernare vel ruere sunt, omnes e spatio cosmico adventi.

Historia quinque partibus arcibus appellatis facta, omnes et in anime et in manga, cum nominibus dissimilibus, monstrata:

  1. Regni Obscuri arcus: Usagi Lunam invenit, et cum caeteris Sailor Senshi Principissam Lunarem Crystallum Argenteumque ad Regnum Obscurum vincendum quaerit.
  2. Lunae Nigrae arcus: Chibiusa, filia Usaginis futura, adest in tempore praeterito et Crystallum Argenteum quaerit ad Tokium e Crystallo, quae futura sedes Usaginis, salvandum.
  3. Infinitatis arcus: Usagi Outer Senshi invenit, cum quibus et Sailor Senshi contra Victores Mortis, qui mundum ruere volunt, pugnat.
  4. Lunae Mortuae Circi arcus: Regina Neherenia, imperatrix Lunae Mortuae Circi, Crystallum Aureum quaerit, et Helios (Sailor Moon) imagine pegasi utens Chibiusae auxilium rogat.
  5. Stellarum arcus: Sailor Moon contra Sailor Galaxia (Latine: Nauta Galaxia) a Chao gubernatam pugnat, quae in omnibus planetis irrumpit ad semina stellaria trahenda.

Gradus recensere

Plurima adversariorum nomina a gemmis lapidibusque vel asteriodibus deducta sunt.

Gradus Nomen "Epesodia" Adversarii et duces eorum Ministri
Primus Sailor Moon 1 - 46 Regnum tenebricosum: Regina Berylla et Regina Metallia 4 "Generales": Jedaitus, Nephraitus, Zoisaitus, Kuntsaitus
Secundus Sailor Moon R 47 - 59 Makaiju-Alieni: Ail (Ginga Seijūrō) et An (Ginga Natsumi)
Secundus Sailor Moon R 60 - 89 Turma Lunae Atrae: Vir Sapiens, Princeps Diamans, Princeps Saphirus, Esmeroda, Rubeus 4 Ayakashi-sorores: Calaverite, Pettsite, Berthierite, Kermesite
Tertius Sailor Moon S 90 - 127 Pharaoh 90 et Professor Sōichi Tomoe Kaolinite et 5 magae: Eudialyte, Mimettite, Tellurite, Voluite, Zyprine/Ptilolithe
Quartus Sailor Moon SuperS 128 - 166 Lunae Mortuae Circus: Regina Nehelenia et Zirconia Tres Amazones: Lumen Falconis, Lumen Piscis, Lumen Tigridis, et Quattour Amazones: Vesves, Junjun, Pallapalla, Cerecere
Quintus Sailor Moon Stars 167 - 172 Nehelenia (a Galaxia excitata)
Quintus Sailor Moon Stars 173 - 200 Umbra Galactica: Sailor Galaxia Sailor Ferrum Mus, Sailor Aluminium Serene, Sailor Plumbum Cornix, Sailor Stannum Feles

Nexus interni

Nexus externi recensere

 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!