Vide etiam paginam discretivam: Saba

Saba (indecl.; Hebraice שבא ) est regio seu regnum in Biblia referta. Inde venit ad regem Salomonem visitandum regina Saba (ita sine nomine commemorata) eique obtulit aromata aurumque.[1] Inde a regibus quibusdam dona venerint;[2] inde mercatores[3] attulerint rursus aurum[4] et turem.[5]

Nomen "Saba" in libro Genesi in genealogia filiorum Noë multoties reperitur. Saba fuit et filius Chus filii Cham, et filius Sabathaca nepotis Cham.[6] Quidam enim Saba, reginae illius patriam, in regionibus Sudania et Aethiopia collocant (ubi iuxta urbes quasdam nomine "Saba" et "Sabae" elephantes tempore Strabonis reperti sunt).[7]

Rursus autem Saba inter filios Iectan enumeratur e stirpe Sem.[8] Regionem enim Saba eruditi hodierni permulti in Arabia meridionali collocant idemque ac Sabaeam regnum statuunt (a quo tus et myrrha Romanis venundatae sunt). Ex eodem regno mercatura aromatum ad Mesopotamiam et Syriam saeculo VIII a.C.n., iam ante compositionem librorum Biblicorum Ezechielis et Regum, inceperat.

Notae recensere

  1. Liber I Regum ch. 10; Liber II Chronicorum ch. 9
  2. Liber Psalmorum 72.10
  3. Prophetia Ezechielis 27.22, cf. 38.13
  4. Liber Psalmorum 72.15; Liber Isaiae 60.6
  5. Liber Ieremiae 6.20
  6. Liber Genesis 10.7
  7. Strabo, Geographica 16.4.10
  8. Liber Genesis 10.28