Vide etiam paginam discretivam: Rostovia (discretiva)

Rostovia[1] (Russice Ростов, tr. Rostov), etiam Rostovia Magna (Russice Ростов Великий, tr. Rostov Velikij) vocatur, urbs est in regione Iaroslaviensi Russiae, ad lacum Nero sita. Urbi multa monumenta historica architecturae adsunt. Rostovia nonnullas officinas habet atque stationem ferriviariam nomine "Rostovia Iaroslaviensis" (Russice Ростов Ярославский, tr. Rostov Jaroslavskij). Circa 31 milia hominum urbem incolunt (anno 2017).

Wikidata Rostovia
Res apud Vicidata repertae:
Rostovia: insigne
Rostovia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 57°11′0″N 39°25′0″E
Numerus incolarum: 30 943
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Ростов

Gestio

Procuratio superior: Urban settlement Rostov

Geographia

Superficies: 31 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Stevens Point, Elektrostal, Arsamassium

Historia recensere

 
Cremlinum Rostoviae, saeculo septindecimo ut habitatio metropolitae constructum

Rostovia est antiqua: annus eius mentionis primae in chronica est 862. Maximi valoris urbs Rutheniae euroborealis erat. Ad annum 1125, fuit metropolis ducatus, qui in interamnio Rhae et Occae saeculis decimotertio decimo exsistebat, et cuius capita dein fuerunt Susdalia et, ab anno 1157, Volodimiria. Anno 1207, Rostovia facta est caput ducatus sui iuris. Anno 1238, expugnata est a Mongolo-Tartaris. Anno 1474, ducatus Moscoviensis Rostoviam adiunxit. Anno 1608, urbs destructa est a copiis Poloniae Lituaniaeque (quae invasio hostium fuit ultima in historia Rostoviae).

Annis 15891788, Rostoviae erat sedes metropolitae. Urbs olim fuit valens commercii sedes (saeculis duodevicensimo undevicensimoque mercatus celeber ibi exsistebat), saeculo undevicensimo etiam holitoriae culturae Russicae sedes.

Notae recensere

Fontes recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rostoviam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 57°11′0″N 39°25′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon