Rosa Parks (nata in Tuskegee, oppido Alabamae, die 4 Februarii 1913 – mortua Detroiti, in urbe Michiganiae, die 24 Octobris 2005) fuit mulier nigricolor quam Civitatum Americae Foederatarum parlamentum appellavit matrem motus iurum civilium (in Civitatibus Foederatis Americae inter annos 1954 et 1968 habiti).

Laophoreum in quo Rosa praeclare legibus restitit. In Museo Henrico Ford dicato et in Michigania sito servatur.

Rosa die 1 Decembris 1955 nota ac praeclara facta est, quia legi, quae tunc vigebat, sedes in laophoreis secundum cutis colores vectorum ut discernerentur statuenti, scilicet ut albicolores in parte vehiculi anteriore, nigricolores autem homines in posteriore sederent, Monte Gomerici, in capite Alabamae, restitit, sedem suam albicolori homini cedere recusans.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rosam Parks spectant.
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!