Rolandus (Theod. Roland) Claus (natus die 18 Decembris 1954 in oppido Hettstedt) vir publicus Theodiscus primo inter tempus Rei publicae democraticae Germanica factionis SED, deinde Factionis Democratici Socialismi (PDS) erat, nunc autem Sinistrae est.

Rolandus Claus anno 2012

Iuventus et munus recensere

Postquam scholam finivit, Claus in Universitate Leunae - Merseburga oeconomiae machinatoriae studebat et anno 1976 diploma accepit. Ab anno 1978 pro "Iuventute Libera Germanica", quae ad SED factionem pertinet, operam dedit. Pro vigilibus clandestinis Germaniae Orientalis circa annis 1975 - 1985 homines dictaturae inimicos exploravit. Quod factum autem semper negavit.

Familia recensere

Claus divortium fecit ab uxore et duos liberos habet.

Cursus honorum recensere

Anno 1990 Claus legatus factionis PDS ad Cameram Popularem RDG primo libere electam fuit. Deinde ad annum 1998 legatus ad senatum terrae Saxoniae-Anhaltii erat. Anno 1998 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est. Anno 2002 electionem perdidit, sed anno 2005 in parlamentum rediit et ad hunc diem legatus manet.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rolandum Claus spectant.