Rogers Locomotive and Machine Works

Rogers Locomotive and Machine Works (fere 'Factitamenta hamaxarum et machinarum Rogers') saeculo XIX fuit fabrica vaporariarum machinarum vectricum apud oppidum Paterson comitatús Passaic Novae Caesareae in Civitatibus Foederatae constituta. Pluremquam sex milias vaporariarum machinarum vectricum ferriviis circum orbem terrarum fabricavit. Saeculo undevicensimo pleraeque ferriviae apud Civitates Foederatas unam aut plurem machinam vectricam ex Rogers habent. Opus famosissimum fuit machina vectrix The General appellata, anno 1855 confecta, quae partem praecipuam in re "Great Locomotive Chase" Bello Civili Americano egit.

Conspectus fabricae Rogers (die 28 Martii 1906)

Sodalitas anno 1832 a Thoma Rogers, Morris Ketchum, et Jasper Grosvenor fundata est, et Rogers, Ketchum and Grosvenor appellata est. Rogers permansit praeses usque ad mortem (anno 1856), cum Iacobus S. Rogers filius honorem cepit et sodalitatem denuo constituit, nomine Rogers Locomotive and Machine Works. Rogers minor sodalitatem duxit usque ad veniendum in otium anno 1893. Deinde Robertus S. Hughes factus est praeses et rem denuo constituit nomine Rogers Locomotive Company, ducens usque ad mortem anno 1900.

Anno 1901, sodalitas claudendo et aperiendo sub nomine Rogers Locomotive Works coniunctionem cum American Locomotive Company (breve ALCO) declinavit. Sodalitas mansit sui potens usque ad annum 1905, cum ALCO eam emit; ALCO perexit novas vaporarias machinas vectrices fabricare usque ad annum 1913. Per decennio 193, aedificia utitur ad partes reponendum, sed denique res vendidit. Hodie sunt nonnullae Rogers machinae vectrices in museis ferrivarum per totam orbis terrarum, et aedificium fabricandi est conservatum sub nomine Thomas Rogers Building, quod est locus usitatus musei Patterson Museum, cui officium est historiam oppidi Patterson ad fabricationem et venditionem mercium pertinentem conservare et ostendere.

1831 ad 1856: saeculum Thomae Rogers recensere

Sodalitas quae Rogers Locomotive Works facta est anno 1831 fundata est. Thomas Rogers fere viginti annos machinas ad textilia efficienda designabat fabricabatque deinde partem suam sodalitatis Godwin, Rogers & Company (cuius ei fuit Rogers illius nominis) mense Iunio illo anno vendidit. Rogers solus profectus est ut novam sodalitatem in oppido Paterson Novae Caesareae fundaret quae Jefferson Works appellata est. Sodalitas Jefferson Works unum annum machinas ad textilia fabricanda et agros colendos fabricavit; deinde Rogers eos duos viros convenit, qui sodalitatem mutare in fabricatorem maiorem hamaxarum iuverunt.[1]

Anno 1832, Rogers societatem cum duabus pecuniae conlocatoribus Novi Eboraci init, Morris Ketchum et Jasper Grosvenor. Nomen sodalitatis Jefferson Works ad Rogers, Ketchum & Grosvenor mutatum est, et sodalitas in ferrivias variavit. Mox sodalitas elatres, axes, et alias partes parvas ad ferrivias fabricavit.[1][2]

Prima machina vectrix a sodalitate fabricata vero anno 1835 a Robert Stephenson and Company sodalitate Anglica fabricata est. Haec machina, McNeil appellata, sodalitati Paterson and Hudson River Railroad profuit. Post duos annos Rogers primum postulatum machinae vectricis plenae cepit.[3] Anno 1837, sodalitas Mad River and Lake Erie Railroad e Rogers duas machinas vectrices postulavit ut ferriviae inceptum indicis formaret. Prima fuit Sandusky, [2] quae facta est prima vectrix Montes Allegheny transiens (quamquam nave canalis nec ferriviá),[4] et prima machina vetrix apud Ohium operans.[5][6]

Machina Sandusky fuit prima rotis pellendi ferri fusi utens, et rotae ponderibus obsistendi utentur ut tritum astarii propter pondus virgae pellendi rotamque simul deorsum pellentes minueret. Ante fabricationem machinae Sandusky, rotae pellendi per typum cum radiis ligneis fabricabant, ut rotae carrorum.[7] Nonnullae narrationes dicunt machinam Sandusky habere primam fistulam sibili, sed falsum est.[8]

Rogers non solus in fabricatione machinarum vetricum apud CFA laboravit. Anno 1837, praeter primam machinam plenam sodalitatis fabricationem, Rogers postulatús canthorum cummeorum ad hamaxas ex fabricatoribus hamaxarum Matthia W. Baldwin (qui sodalitatem Baldwin Locomotive Works fundavit) et Gulielmo Norris (qui sodalitatem Norris Locomotive Works fundavit) explevit. Cum autem Rogers ad hamaxas suas laborare coepit, fuerunt postulatus secundos nec ex Baldwin nec Norris. In officina Gulielmus Swinburne laboravit ut procurator officinae usque ad formandum sodalitatis suae Swinburne, Smith and Company anno 1845.[2][3] Postea Ioannes Cooke in sodalitate Rogers laboravit usque ad formandum sodalitatis suae Danforth, Cooke & Company.[3][9] Alius ingeniarius qui in sodalitate Rogers laboravit fuit Zerah Colburn, ingeniarius hamaxarum famosissimus, et postea editor. Circum annum 1854 Colburn fuit "procurator et/aut consultor" ad officinam, ubi nonnullos bonos in forma hamaxarum induxit.[10]

 
Hamaxa The General Chattanoogae Tennesiae circum annum 1907

Fere ab initio sodalitatis, machinae vetrices ex Rogers visae sunt esse machinas validas peritasque in ferriviis Civitatum. Hamaxa Uncle Sam, cui numerus ordinis 11 datus est, quod fuit 4-2-0 (hamaxa duos axes non pellandi a fronte et unum sequentem axem pellandi habens), et quod anno 1839 pro sodalitate New Jersey Railroad and Transportation Company fabricatum est, ab American Railroad Journal ob trahendum tramen cum 24 carris sursum in proclivitate 4.9 m/km (0.49%) cum velocitate 39.4 km/h notum est.[11] Anno 1846 Rogers Licking fabricavit quod hamaxa maxima cum sex rotis (4-2-0) in Civitatibus appellata est. Eum, cui numerus ordinis 92 datus est, quod pro sodalitate Mansfield and Sandusky Railroad fabricatum est, pressuram vaporariam 760 kPa generavit et tramen 690 milia libras sursum in proclivitate 3 m/km (0.3%) trahere potuit.[12]

Hamaxa famosissima ex sodalitate anno 1855 fabricatum est. Rogers mense Decembri pro sodalitate Western and Atlantic Railroad hamaxam 4-4-0, cui numerus ordinis 631 datus est, fabricavit. Sodalitas ferriviae hamaxam ut The General appellavit.[13] Ea hamaxa, quae est famosissimum ob partem suum in re Bello Civili Americano, nunc apud museum Southern Museum of Civil War and Locomotive History in Kennesaw Georgiae ostenditur.

Hamaxa nota sunt non solum ob vires suae, sed etiam ob durationes suae. Aestimatur una hamaxa 4-4-0 mense Decembri 1853 fabricata, quae a sodalitate Illinois Central Railroad ut numerus 23 possessa est, cui numerus ordinis 449 datus est, triginta annos per plusquam 1 600 000 km operavit.[14]

1856 ad 1905: Denuo constitutio et deminutio recensere

Anno 1856, Thoma Rogers mortuo, filius suus Iacobus S. Rogers sodalitatem Rogers, Ketchum & Grosvenor denuo sub nomine Rogers Locomotive and Machine Works constituit, et Ketchum et Grosvenor remanserunt pecuniae conlocatores.[3] Anno 1863, Rogers primam 2-6-0 hamaxam fabricavit, quod aliquando primum 2-6-0 in CFA fabricatum appellatum est, pro sodalitate New Jersey Railroad and Transportation Company.[15] Postea fere viginti annos sodalitas et hamaxa et machinas ad textiles fabricandum fabricare perexit.[3]

Mense Novembri 1868, Rogers quinque hamaxa vaporaria 4-4-0 carbone utentes unum atque idem (quibus numeri ordinis 116–120 dati sunt) pro sodalitate Union Pacific Railroad, et deinde ea in Vyomina occidente et Uta usa sunt ut merces traherent.[16] Die 10 Maii 1869 Union Pacific No. 119 factum est famosum propter partem suam in caerimonia "Golden Spike" in oppido Promontorio Utae ut perfectionem ferriviae First Transcontinental Railroad celebrarent. Parte prima annis 1880 denuo fabricavit et anno 1885 numerum ordinis 343 datum est. Mense Aprili 1903 post fere 35 annos usus hamaxae Union Pacific No. 119 desitus est et in aream scrutariam demissus est. Anno 1979, exemplar functum et magnitudinis plenae perfectum est, et apud situm Golden Spike National Historic Site ostenditur.

Medio annis 1870, Rogers machinas ad textiles fabricandum fabricare desiit, et solum in hamaxarum fabricandum animum versit.[3] Clientes hamaxa sodalitatis emere perexerunt. Anno 1879, sodalitas Louisville and Nashville Railroad tot hamaxa ex Rogers emit, Rogers sodalitati hamaxam gratis donavit.[17]

 
Hamaxa Illinois Central Railroad 201, anno 1880 a Rogers in fabricatum,[18] in museo Illinois Railway Museum conservatum

Anno 1887, Reuben Wells honorem procuratoris officinae datus est. Iacobus Rogers, fere octoginta annos habens, magis magisque officia ad Wells dedit usque ad abdicationem anno 1893. Post parum plurem quam sexaginta annos, sodalitas Rogers a familia Rogers non ducebat. Sodalitas denuo sub nomine Rogers Locomotive Company sub Roberto S. Hughes, praefecto aerari priori et praeside novo, constituta est, quamquam Iacobus Rogers remansit pecuniae collocator primus. Hughes sodalitatem duxit usque ad mortem anno 1900. Uno post anno Iacobus Rogers sodalitatem clausit.[17]

Anno 1901, quo Iacobus Rogers mortuus est et sodalitas American Locomotive Company (breve ALCO) forma est ex coniunctione octo aliarum fabricatarum hamaxarum, sodalitas denuo aperta est sub nomine Rogers Locomotive Works. Iterum Reuben Wells erat procurator officina. Rogers tamen certamine erat incommodata. Erat inopia collocationis pecuniae ad apparatus novos emendum et inveniendum. Sodalitates ALCO et Baldwin, illo tempore fabricatores hamaxarum maximi in CFA, tam locum primum fabricando et emendo habuerunt ut Rogers pariter ire non posset. Etiam propter incrementum urbis Paterson circum sodalitatem, erat sodalitati Rogers inopia spatii ad auctus.[19]

1905 usque ad prasentem: in sodalitatem ALCO absorpta recensere

Anno 1905, ob certamen acre et facultatem augendi impotentiam, sodalitas Rogers Locomotive Works ab ALCO empta est. Hamaxa ultima a Rogers fabricata erat numerus ordinis 6271, hamaxa cum lacu 0-6-0, quod mense Februario 1905 pro sodalitate W. R. Grace & Company fabricatum est.[20] ALCO hamaxa in officina Rogers fabricare perexit usque ad annum 1913, deinde fabricatio in officina Rogers perpetuo desiit. Hamaxa quae in officina Rogers ab ALCO fabricata sunt ut hamaxa ab ALCO-Rogers fabricata appellantur. ALCO aedificiis Rogers pro horreis in decennium 193 usa est, sed tandem omne aedificium emit. Officina fabricandi prima sodalitatis Rogers in officinas negotii converta est, et ita minime ad annum 1992 usa est.[21]

Hamaxa Rogers conservata recensere

Hamaxa secuta, secundum numerum ordinis digesta, a sodalitate Rogers fabricata ante emptionem ab ALCO, conservata sunt. Si plusquam una ferrivia numerusque scripta est, eae sunt servato temporis ordine. Omni loci sunt in CFA sive noti sunt.[22]

Numerus ordinis Ordo rotarum
(Notatio Whyte)
Dies fabricatum Sodalitas operandi Dispositio
42 4-2-2 Martius 1843 Matanza Railroad No. 1 Christina Station, Havana, Cuba.[23][24]
631 4-4-0 December 1855 Western and Atlantic Railroad No. 3 General Southern Museum of Civil War and Locomotive History, Kennesaw, Georgiae.[13]
812 4-4-0 Ianuarius 1858 Atlantic and Gulf Railroad No. 3 Henry Ford Museum, Dearborn, Michiganiae.
1757 4-4-0 Iunius 1870 Eten Ry No. 2 "Althaus" (probabilissimum; probabiliter Eten Ry No. 1 aut Eten Ry No. 3, anno 1870 fabricata quoque). Reliquiae in Eten, Peruviae conservatae.
1814 0-(2)2-0T - steam car, 4 wheel, 2 drivers November 1870 Eten Ry "El Guainambi" Reliquiae in Eten, Peruviae conservatae.
2454 2-4-2 Iulius 1877 New Zealand Railways K No. 88 Plains Vintage Railway, Ashburton, Novae Zelandiae.[25]
2468 2-4-2 Martius 1878 New Zealand Railways K No. 92 Waimea Plains Rwy Trust Board, Gore, Novae Zelandiae.
2470 2-4-2 Martius 1878 New Zealand Railways K No. 94 Plains Railway, Ashburton, Novae Zelandiae.[26]
2588 2-4-4T Maius 1880 Illinois Central Railroad #201 Illinois Railway Museum, Union, Illinoesiae.[18]
3327 4-4-0 Augustus 1883 Canadian Pacific Railway No. 136 South Simcoe Railway, Tottenham, Ontario, Canada.[27]
4493 4-6-0 Martius 1891 Prescott and Arizona Central Railway No. 3, Sierra Railroad No. 3 A civitate California possessum, in Sierra Railroad, Jamestown, Californiae operatum; functum[28][29]
4788 4-6-0 November 1892 Burlington and Missouri Railroad No. 309, Chicago, Burlington and Quincy Railroad No. 637 Illinois Railway Museum, Union, Illinoesiae.[30]
5425 0-6-0 September 1899 St. Paul and Duluth Railroad No. 74, Northern Pacific No. 924 Northwest Railway Museum, Snoqualmie, Vasingtoniae.[31]
5609 4-6-0 Augustus 1900 Mobile and Ohio Railroad No. 187, Columbus and Greenville Railway No. 178 Propst Park, Columbus, Mississippiae.[32]
5796 2-8-0 Augustus 1902 Great Northern Railway No. 1147 North Central Washington Museum, Wenatchee, Vasingtoniae.[33]
6178 2-8-0 Iunius 1904 Illinois Central Railroad No. 764 Museum of Transportation, Kirkwood, Missuriae.[34]
6256 4-6-2 Ianuarius 1905 Louisville and Nashville Railroad #152 Kentucky Railway Museum, New Haven, Kentuckiae.[20]
6259 0-6-0 Ianuarius 1905 Atlanta and West Point Railroad No. 4, Western Railway of Alabama No. 104 Georgia RR Depot, Conyers, Georgiae.[20]

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 Moshein et Rothfus, p 14.
  2. 2.0 2.1 2.2 White, p 457.
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 Moshein et Rothfus, p. 16.
  4. Williams, p 420.
  5. "The Mad River and Lake Erie Railroad". Mad River and NKP Railroad Museum. 2002–2009 
  6. Seneca County, p 380.
  7. White, p 177.
  8. White, p 215.
  9. White, p 451.
  10. Mortimer, p 101.
  11. White, p. 72.
  12. White, p. 45.
  13. 13.0 13.1 Moshein et Rothfus, p 43.
  14. White, p. 77.
  15. White, p. 62.
  16. Appleman, p. 17.
  17. 17.0 17.1 Moshein and Rothfus, p 17.
  18. 18.0 18.1 Moshein and Rothfus, p 84.
  19. Moshein et Rothfus, p 18.
  20. 20.0 20.1 20.2 Moshein et Rothfus, p 147.
  21. Dorn, confirmatus die 5 Octobris 2005.
  22. Moshein, Rothfus; et Sunshine Software.
  23. Moshein and Rothfus, p 30.
  24. "No. 1, La Junta". SteamLocomotive.com. October 2007 
  25. Moshein and Rothfus, p 80.
  26. Moshein and Rothfus, p 82.
  27. Moshein and Rothfus, p 97.
  28. California State Railroad Museum, Retrieved March 21, 2006.
  29. Moshein and Rothfus, p 118.
  30. Moshein and Rothfus, p 122.
  31. Moshein and Rothfus, p 134.
  32. Moshein and Rothfus, p 136.
  33. Moshein and Rothfus, p 139.
  34. Moshein and Rothfus, p 146.

Fontes recensere


De hac pagina

  Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis a die 23 Maii 2011 ad diem 30 Maii 2011.