Robertus Hugo Benson (natus in Wellington College die 18 Novembris 1871; mortuus in Salford die 19 Octobris 1914) fuit scriptor Anglicus qui, postquam se ad fidem catholicam convertit, presbyter ordinatus est. Pater eius fuit archiepiscopus Ecclesiae Anglicae Cantuariensis Eduardus White Benson. Fratres Eduardus Fridericus et Arthurus invicem scriptores fuerunt.

Robertus Hugo Benson circiter quadraginta annos natus

Vita recensere

Filius quartus et ultimus Eduardi White Benson cancellarii cathedralis Lincolensis et archiepiscopi Cantuariensis erat et vunculus eius philosophus Henricus Sidgwick. in Collegio Etonensi educatus theologiae atque philologiae classiscae studuit Cantabrigiae ad Collegio Trinitatis Cantabrigiae. Anno 1894 diaconus consecratus est et vicis orientalibus Londinii praedicabat. Eodem anno ab ipso patre presbyer Ecclesiae Anglicanae ordinatus est.

Patre vita defuncto anno 1896 in Aegyptum recreationis causa iit quoniam familiares id volebant; in patriam reversus vicarius in Kemsing]fuit ubi parochialis communitas theatri studium in eo excitavit. Anno 1898 Mirfield in Communitatem Resurrectionis intravit, ordinem contemplativum quendam observantem regulam Benedicti. Sociis autem professio religiosa danda non erat. Mansit ibi usque annum 1903. Dubia de Ecclesiae Anglicanae auctoritate in commentariis Confessions of a Convert anno 1913 exposuit, quae scriptum papale Apostolicae curae insuper firmavit. Denique die 11 Septembris 1903 in gremium Ecclesiae Catholicae Romanae acceptus est et, studiis supplementariis perfectis , die 12 Iunii 1904 Romae in basilica Sancti Sylvestri in Capite sacerdos secundum ordinem Melchisedech ordinatus est. Eodem anno Cantabrigiam revenit. Anno 1904 consuetudinem contraxit cum artifice Frederico Rolfe qui se etiam ad veritates Catholicas verterat.

Anno 1907 Benson domum in strata Hare incouit, unde se pro praedicationibus, missionibus popularibus, ductione spirituale praeparabat. Tunc operum multitudinem exaravit, mythistorias historicas et contemporaneas, dramata, apologetica. Anno 1907 opus suum magnum concinnavit cui titulus Lord of the World, quod in editionibus multis in varia idiomata conversum est. Praecursor fuit in Europa in fabulis Romanensibus dystopicis scribendis.

Pontifex maximus Pius X anno 1911 eum camerarium a secretis nominavit; ex anno 1914 corde laborans mense Octobri apoplexia ictus est et naturae concessit.

Bibliographia recensere

  • Arthur Christopher Benson: Hugh: Memoirs of a Brother. (Once and Future Books), ISBN 978-1602100008.
  • Heinrich Kautz: Das Ende der sozialen Frage in der Schau Franz Herwigs und Robert Hugh Bensons. Benziger, Einsiedeln 1932.
  • C.C. Martindale, The life of Monsignor Robert Hugh Benson (Longmans, Green & Co., 1916)
  • Blanche Warre Cornish, Memorials of Robert Hugh Benson (Burns and Oates, 1915)
  • Sr. M.R. Monaghan, Monsignor Robert Hugh Benson (Boolarong Publications, 1985)
  • Janet Grayson, Robert Hugh Benson: Life and Works (University Press of America, 1998)

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertus Hugo Benson spectant.