Robertus Iacobus Piscator[1] (anglice Robert James Fischer), "Bobby" dictus (Sicagi Illinoesiae die 9 Martii 1943 natus; Reykiavicae in Islandia die 17 Ianuarii 2008 mortuus), fuit mirabilis scaccorum lusor Americanus et Islandicus. Morbo renum obiit.

Wikidata Robertus Fischer
Res apud Vicidata repertae:
Robertus Fischer: imago
Robertus Fischer: imago
Nativitas: 9 Martii 1943; Sicagum
Obitus: 17 Ianuarii 2008; Reykiavica
Patria: Islandia, Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Robert James Fischer

Familia

Genitores: Paul Nemenyi;
Coniunx: Miyoko Watai

Memoria

Sepultura: Selfoss
Fischer in Cuba, Martio mense 1956.
Fischer anno 1971.

Postquam Boris Spasskij, lusorem Russicum, anno 1972 vicisset, in certamine, quod "certamen saeculi" postea vocabatur, optimus omnium temporum scaccarius a nonnullis habebatur. Saepe homo ingeniosus a scaccorum peritis appellabatur. Modus quidem eius ludendi perelegans atque visu pulcherrimus videbatur. Posterioribus annis abs conspectu populi separatus vitam privatam duxit.

Bibliographia recensere

Nexus externus recensere

  • Situs interretialis. (Anglice)
  1. Raymond Keene, Piscator Rex: the chess tragedy of Bobby Fischer, in The Article, 15/08/2020