Robertus Edmundus Cormier (in Massachusetta die 17 Ianuarii 1925 natus; ibidem die 2 Novembris 2000 mortuus) fuit auctor et diurnarius Americanus, litteris morosissimis notus. Opera sua lectoribus gratissima sunt libri I Am the Cheese, After the First Death, We All Fall Down, The Chocolate War inscripti, pro quibus omnibus praemia consecutus est.[1] The Chocolate War in multis bibliothecis in numero librorum recusatorum est.[2] Libri eius saepe de mala tractatione, morbo mentis, violentia, ultione, proditione, coniuratione agunt. In libris eius, protagonistae vincere non solent.[3]

De vita recensere

Robertus Cormier fuit filius Geoffrey Leonard et Irma Cormier, et natus est Leominster Massachusettae, CFA[1], in parte oppidi Francogallico-Canadensis, quod French Hill appellatur. Fuit secundus ex octo liberis. Familia eius frequenter migravit ut ad mercedem suppetit, sed ex oppido numquam migravit. Etiam in senecto Roberti aestiva fuit tantum 19 milia pedes ex Leominster.[4] Cormier scholam Catholicam, St. Cecilia's Parochial School, frequentavit. In gradu primo scribere incepit, et in schola ob poësin laudatus est. Primo cupiditas ad scribendum in gradu septimo recognavit ubi nonna ei poëma condere cohortata est. Scholam Leominster High School frequentavit, et gradús primum ex classe suscepit. Cum discipulus anni primi apud collegium Fitchburg State College fuit mythistoria breva primum publicata est ubi magistrix, Florence Conlon, mythistoriam ad commentarios periodici Catholici nationalis The Sign sine scientia ea emissit.[5] Cormier curriculum praeconios radiophonicos scribendo incepit, et denique diurnarius praemia consequens factus est. Quamquam famosus factus est, actis diurnis localis eius scribere numquam desinet, Fitchburg Sentinel.[6]

Opera recensere

Cormier omni temporis eius auctor factus est post successum libri primi adolescentibus The Chocolate War. Fuit sollicitus de quaestionibus adolescentibus in societate hodierna, et hae curae in libris eius reflectae sunt.[7][8] Mox famam aquisivit ut auctor ingeniosus et non compromittens. Pretia eius sunt pretium Margaret A. Edwards Award societatis American Library Association et alia. Eum pretium ad auctores datur qui adolescentibus fenestram suppeditant per quam possibile eis est mundum spectare et quae adolescere et officium in societate cognoscere adiuvabit.[5]

In pluris libris, oppidum eius Leominster factum est oppidum fictum Monument, et French Hill factum est Frenchtown.[7]

Recusatio libri The Chocolate War recensere

Ob sermonem et sexualitatem, liber The Chocolate War in variis bibliothecis scholisque recusatus est. Etiam liber societates occultas et discipulos anarchistos depingit.[8] Inter annos 1990 et 2000, liber numeratus est ut quartus recusatissimus liber, secundum societatem American Library Association.[2]

Opera publicata recensere

A temporis publicationis ordinata.

Libri

Collectiones

Libri non fictus

Notae recensere