Ricardus Henricus Dana (15 Novembris 17872 Februarii 1879) fuit poeta, criticus litterarius, scriptor mythistoriarum, et iurisconsultus Americanus. Filius eiusdem nominis iurisconsultus et scriptor maioris momenti fuit.

Ricardus Henricus Dana.
Signum manuale Ricardi Henrici Dana.
Ianua domestica Ricardi Henrici Dana, 43 Via Chestnut, in Beacon Hill Bostoniae sitae, ut anno 2010 videri potuit.
Monumentum familiae Danainae Cantabrigiae, aedificio Primae Paroeciae in scaena viso.

Vita recensere

Ricardus Henricus Dana Cantabrigiae Massachusettae die 15 Novembris 1787 natus est, filius Francisci Dana iudicis Foederalistici.[1] Studia in Collegio Harvardiano fecit, et iurisconsultus factus est. Rutam Carlottam Smith in matrimonio duxit, quae ei quattuor liberos peperit, inter quos Ricardus Henricus Dana minor.

Dana criticus litterarius inter 1817 et 1827 fuit primus Americanus qui maiorem Romanticismi criticismum scripsit, quamquam suae opiniones inusitatae tum erant.[2] Cum poemata Vasingtonii Allston aestimavit, suae fidei mentionem fecit poesim esse altissimam artis formam, quamquam simplex esse, didacticismum vitans, debet.[3] Nonnulla suorum iudiciorum fuerunt controversa. Dixit Universitatem Harvardianam genium suffocare, mentesque poetarum plus perspicientiae quam mens reipublicae generalis habere.[4] Dana praeterea motum transcendentalismum culpavit, dicens: "Emerson et alii Spiritualistae, vel Supernaturalistae, vel quidquid appellantur, vel quidquid se appellari volunt . . . vecordiam in pectore [habent]."[5][2] Dana fuit socius Circuli Anthologiarum, qui cum aliis circuli sociis periodicum North American Review anno 1817 pro vehiculo suorum scriptorum condidit,[6][7] sed cum se moribus ordinariis opponeret, potestatem editorialem amisit.[8] Ante 1850, Americani suas opiniones late sequebantur. Eodem tempore scripsit: "Multum quod olim novitas arrogans habebatur . . . vix melius quam vulgaris [factum est]."[9][10]

Dana fictionem generis Gothici scripsit, praecipue in mythistoria Paul Felton (1822), fabula insaniae et homicidii.[11] Mythistoria appellata est praecurrens realismi psychici opus iuxta opera Gulielmi Gilmore Simms.[12] Nihilominus, Dana victum difficillime quaesivit per scripta, quae triginta annos non amplius dollariorum quadringentorum meruerunt.[13]

Habitabat in Via Chestnut in vico Beacon Hill Bostoniae a decennio 185 ad decennium 188.[14] Die 2 Februarii 1879 obiit, et in agello familiari in Vetere Solo Sepeliendi prope Primam Paroeciam Cantabrigiae sepultus est.

Adnotationes recensere

  1. Eric L. Haralson, Encyclopedia of American Poetry: The Nineteenth Century (Sicagi: Fitzroy Dearborn Publishers, 1998, ISBN 1-57958-008-4), 115.
  2. 2.0 2.1 Robert A. Ferguson, Law and Letters in American Culture (Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press, 1984, ISBN 0-674-51465-3), 249.
  3. Robert A. Ferguson, Law and Letters in American Culture (Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press, 1984, ISBN 0-674-51465-3), 250.
  4. Haralson 1998:115.
  5. Anglice: "Emerson & the other Spiritualists, or Supernaturalists, or whatever they are called, or may be pleased to call themselves . . . [have] madness in their hearts."
  6. Amanda Brickhouse, Transamerican Literary Relations and Nineteenth-Century Public Sphere (Novi Eboraci: Cambridge University Press, 2004, ISBN 0-521-84172-0), 151.
  7. Encyclopædia Britannica, ed. 11a, 1911.
  8. Haralson 1998:115–116.
  9. Anglice: "Much that was once held to be presumptuous novelty . . . [became] little better than commonplace."
  10. Ferguson 1984:249.
  11. Ferguson 1984:252.
  12. Joel Pfister, The Production of Personal Life: Class, Gender, and the Psychological in Hawthorne's Fiction (Palo Alto Californiae: Stanford University Press, 1991, ISBN 0-8047-1948-9), 52–53.
  13. Wilson Sullivan, New England Men of Letters (Novi Eboraci: Macmillan, 1972, ISBN 0-02-788680-8), 99.
  14. Boston Directory, 1848, 1852, 1861, 1873.

Opera selecta recensere

Bibliographia recensere

  • Ferguson, Robert A. 1984. Law and Letters in American Culture. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0674514653.
  • Haralson, Eric L. 1998. Encyclopedia of American Poetry: The Nineteenth Century. Sicagi: Fitzroy Dearborn Publishers. ISBN 1579580084.
  • Hunter, Doreen May. 1987. Richard Henry Dana, Sr. Bostoniae: Twayne Publishers. ISBN 0805774904.
  • Sullivan, Wilson. 1972. New England Men of Letters. Novi Eboraci: Macmillan. ISBN 0027886808.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ricardum Henricum Dana (patrem) spectant.
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!