Rhadamistus (Georgiane: რადამისტი) fuit princeps Hiberiae rex Armeniae domus Pharnabazidarum. Annis fere ab 51 ad 55 regnaverit.[1]

Rhadamistus ab Aloisio Sabatelli anno 1803 pictus.

Biographia recensere

 
"Rhadamistus Zenobiam in flumen Araxem impellit." Pictura a Francisco Alberi (1812).

Rhadamistus filius regis Hiberiae Pharasmanis I atque filiae regis Tigranis IV Armeniae erat. Rhadamistus regnum Armenorum invasit, Mithridatem Armeniae sororum suum interfecit atque suam familiam delevit: omnes familiae Mithridatis occidione caesi praeter Zenobiam, quae paulo post uxor Rhadamisti facta est. Anno 51 Rhadamistus rex Armeniae factus est sed Armenii seditionem contra eum moverunt, Tiridate I duce, et Rhadamistus cum uxore Zenobia in Hiberia fugit[2]. Zenobia, quae gravida erat, oravit ut morte honesta contumeliis captivitatis eximeretur, ut scripsit historicus Tacitus. Rhadamistus vulneravit eam cum acinace atque, tradito corpore Zenobiae flumini Araxi, fugit in Hiberiam. Sed Zenobia viva erat quia illa a pastoribus servata erat. Anno 58 rex Pharasmanes capite damnavit filium suum Rhadamistum.

Fortuna recensere

Anno 1720 compositor Georgius Fridericus Handelius operam musicam Radamisto creavit. Sopranista anglica Margarita Durastanti Rhadamisti personam tractavit cum primum opera musica acta est et postea castratus Senesinus personam tractavit.

Fontes antiqui recensere

Bibliographia recensere

  • Rawinson, George, The Seven Great Monarchies Of The Ancient Eastern World, 2012.
  • Suny, Grigor Ronald, The Making of the Georgian Nation: 2nd edition, Indiana University Press, 1994.
  • Tomlins, Frederick, A Universal History of the Nations of Antiquity, 1844.
  • Tourmanoff, Cyrill, Chronology of the early Kings of Iberia, 1969.

Notae recensere

  1. Toumanoff, Cyril (1969), Chronology of the early Kings of Iberia, Vol. 25, p. 11
  2. Tacitus, XII, 51