Res Publica Socialistica Foederativa Iugoslaviae

Res Publica Socialistica Foederativa Iugoslaviae fuit natio inter bellum mundanum secundum constituta, quae autem bellorum Iugoslavicorum causa collapsa est. Forma ultima fuit Iugoslaviae, cuius civitates sociae fuerunt Bosnia et Herzegovina, Croatia, Macedonia, Mons Niger, Serbia cum provinciis autonomis Voivodina et Cosovo, atque Slovenia.

Terrae Iugoslaviae.

Post bellum civitates foederatae sunt a Iosepho Broz Tito, qui nationis fuit vicesimus alter primus minister (1943-1963) et primus praeses (1953-1980). Quo mortuo, nationalismus in singulis civitatibus floruit, quare, civitates in se bellum gestum ingressae, natio dissoluta est inter annos 1991 et 1992.

Nomen recensere

Vocabulum iugoslavia est compositum a iug-, quae radix plurimis in linguis Slavicis significat auster, et slav-, unde scilicet nomen Austroslavia lingua nostra, i.e. terra Slavorum australium. Quod nomen etiam ante iugoslavia quam sit factum nomen cuiusdam nationis officiale vulgo illo modo nominantur terrae nationum die 1 Decembris anno 1918 in regno Serborum, Croatorum, Slovenorumque foederatarum. Anno 1929 Alexander I Karađorđević dictaturam accepit nomenque regni mutavit in regnum Iugoslaviae. Inter bellum anno 1943 nomen Iugoslavia Democratica Foederativa adhibitum est, deinde 1945 Res Publica Populi Foederativa Iugoslaviae, et denique anno 1963 emendationis constitutioni causa Res Publica Socialistica Foederativa Iugoslaviae.

Linguis Serbocroatica et Macedonica:

Socijalistička Federativna Republika Jugoslavija
sive scriptura Cyrillica:
Социјалистичка Федеративна Република Југославија

et lingua Slovena:

Socialistična federativna republika Jugoslavija

Historia recensere

 
Imago invasionis Iugoslaviae.

Die 6 Aprilis 1941 exercitus Germanicus, Italicus, Hungaricusque regnum Iugoslaviae invaserunt, quae expeditio finita est die 17 Aprilis cum exercitus Iugoslavicus regalis se dedit. Mox copiae hostibus resistendi causa paratae sunt, ambo a monarchia cum exercitu Iugoslavico in patria, vulgo Tsetnicis, et a partisanis, quorum dux exercitus fuit Iosephus Broz Tito. Partisani voluerunt nationem creari socialisticam qua omnes Iugoslavi, i.e. linguis Slavicis meridionalibus loquentes, una vivere possent sub consilio fraternitatis et unitatis (bratstvo i jedinstvo). Tsetnici autem consilia persecuti Serbis faventia etiam alium generum occidioni in regionibus quae sint eorum sententia historice Serbae.

Nexus interni