Raphael Merry del Val y Zulueta (Londinii nobili loco natus die 10 Octobris 1865 - Romae in Civitate Vaticana die 26 Februarii 1930) fuit cardinalis hispanus et legatus vaticanus. A die 12 Novembris 1903 usque a die 20 Augusti 1914, Pio X pontifice, Merry Del Val potentissimus Secretarius Status fuit et postea a die 14 Octobris 1914 usque ad suam mortem Secretarius Congregationis pro Doctrina Fidei.

Vexillum generale cardinalis
Raphael Merry Del Val Y Zulueta
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Raphael Merry Del Val Y Zulueta
Secretarius Status papae Pii X
titulus
S. Praxedis
Natus 10 Octobris 1865
presbyter ordinatus 30 Octobris 1888
episcopus nominatus 19 Aprilis 1900
episcopus consacratus 6 Maii 1900
Cardinalis promulgatus 9 Novembris 1903
a papa Pio X
Mortuus 26 Februarii 1930

Vita recensere

Raphael summo loco natus est et pater eius legatus Hispanicus erat usque ad annum 1878 et Raphael cum familia eius in Anglia vixit. Raphael studuit in Dunelm, Bruxellarum et Romae. Ibi iure canonico apud illustrem Pontificiam Ecclesiasticam Academiam studuit. Postea Merry Del Val doctor theologiae ac philosophiae factus est.

Postquam Raphael die 30 Octobris 1888 presbyter ordinatus est, secretarius a secretiis archiepiscopi Ludovici Galimberti, nuntius in Germania et apud imperatorem Austro-Hungaricum fuit.

Ab anno 1894 Merry Del Val in Vindobona, et inter annos 1896 et 1897 in Canada, fuit.

Secretarius Status recensere

Postquam Iosephus Melchior Sarto Papa cum nomine Pii X creatus est, Merry del Val secretarius Status et cardinalis factus est. Pio X rerum politicarum inscente, Merry del Val eas libere gerere potuit.

Secretarius Congregationis pro Doctrina Fidei recensere

Post Pii X mortem et Benedicti XV electionem Raphael Merry del Val die 14 Octobris 1914 Secretarius Congregationis pro Doctrina Fidei factus est.

Anno 1928 Raphael Merry Del Val denegavit mutationem precis Oremus et pro perfidis Iudaeis quae in controversiam vocata erat, quia verbi perfidi et perfidiae causa antisemitismo favebat.

Nexus externi recensere