Rainerus Cantalamessa (natus Castri Fani in Regno Italico die 24 Iulii 1934) est presbyter Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum, theologus, et cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae. Ab anno 1980 frater Rainerus, qui Friburgi theologiae et Mediolani apud Universitatem Catholicam Sacri Cordis Iesu litteris studuit, Pontificalis Domus e sacer orator est.? Frater Rainerus A sua immagine, transmissionem religiosam, apud televisionem publicam Italicam RAI Uno ducit.

Wikidata Rainerus Cantalamessa
Res apud Vicidata repertae:
Rainerus Cantalamessa: imago
Rainerus Cantalamessa: imago
Nativitas: 22 Iulii 1934; Collia
Patria: Italia

Insignia heraldica

Rainerus Cantalamessa: insigne
Rainerus Cantalamessa: insigne

Mense Aprili 2005 inter conclave fuit etiam sacer orator cardinalium.

Oratio eius die 2 Aprilis 2010 inter celebrationem Diei Passionis Domini coram papa Benedicto XVI habita in orbe terrarum controversias concitavit, quia diariorum et canalium televisificorum libellos sermonesque Ecclesiam Catholicam accusantes propter presbyterorum turpitudines contra pueros cum antisemitismo comparavit, vel accuratius quia Rainerus Cantalamessa orator locum quendam epistulae ad se missae ab amico Iudaeo, talem comparationem faciente, protulit et de turpitudinibus ipsis nihil dicere voluit.

Insequenti Dominica Resurrectionis Domini in diario Corriere della Sera verborum suorum veniam petivit.

Die 28 mensis Novembris anno 2020, papa Franciscus fratrem Rainerum Cantalamessa cardinalem creavit, quem ad diaconiam Sanctae Apollinaris ad Thermas commisit.

Nexus externi recensere