Wikidata Raimundus Tuomela
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Octobris 1940; Helsingia
Obitus: 22 Novembris 2020; Helsingia
Patria: Finnia

Raimundus ('Raimo') Tuomela (19402020) fuit philosophus Finnicus, qui theoria actionis per gentes innotuit.

De vita et gestis recensere

Raimundus Henricus Tuomela, Helsingiae die 9 Octobris anno 1940 natus, curriculum academicum iniit studiosus psychologiae, quam etiam docebat, cum assistenturam in Academia Aboensi gerebat. Anno 1966, psychologiae licentiatus, gregem investigatorum ab Iacobo Hintikka convocatum iniit, quo in grege fundamenta studiorum ad ratiocinationem inductivam pertinentium iacta sunt.

Itaque in philosophia theoretica gradum doctoris anno 1968 consecutus est dissertatione The Application Process of a Theory, in qua inter primos theoria Tarskiana usus est ad scientificas interpretandas theorias. Proximo anno in Universitate Stanfordiensi, ubi iam antea scholaris ASLA-Fulbright versatus erat, aliam defendit dissertationem, quam Auxiliary Concepts within First-Order Scientific Theories inscripsit.

Ibi, praeter Iacobum Hintikka, praeceptoribus usus est Patricio Suppes et Iosepho Sneed. In opere suo Tuomela theoriam logicam, quam Hintikka de formis normalibus distributivis proposuerat,[1] adcommodavit et definibilitatem notionum theoreticarum earumque utilitatem methodologicam examinavit. Non solum has cogitationes sed etiam studia ad structuram explanationis scientificae pertinentia Tuomela anno 1973 duobus divulgavit libris, qui sunt Theoretical Concepts et Theoretical Concepts and Hypothetico-Inductive Inference (posteriorem una cum Ilkka Niiniluoto). Postea Tuomela in Science, Action, and Reality (1985), secutus Wilfridum Sellars et Hilarium Putnam, peculiarem formavit versionem realismi scientifici, scilicet "realismum internum causalem", qui veritatem esse docet notionem epistemicam per notionem explanandi explicabilem. Quae cum ita sint, quaestiones ontologicae talibus solventur theoriis, quae optimas praebeant explanationes scientificas, nam constat scientiam esse mensuram omnium rerum.

Anno 1971 Tuomela in universitate Helsingiensi electus est, qui munere professoris methodologiae scientiarum socialium et deinde (1977) philosophiae practicae fungeretur. Quam professionem per annos triginta septem tenebat, donec anno 2008 emeritus secessit. Ab anno 1995 ad 2000 Tuomela professor Academiae Finniae gregem actioni sociali dedicatum moderatus est. Etiam uxori suae Maj Tuomela, psychologae sociali, saepe cooperatus est.

Tuomela, praeter quod annis 1970 varia de methodologia et philosophia scientiarum socialium anthologica Finnice edenda curavit, etiam opera magni ponderis divulgavit. In Human Action and Its Explanation (1976) realismum scientificum adcommodavit ad psychologiam, cum theoriam causalem actionis defendebat contra intentionalem intellegendi rationem a Georgio Henrico von Wright defensam. Putat enim Tuomela status mentis reales esse dispositiones vim causalem habentes, moresque humanos in "causalitate cogitata" (purposive causation) positos esse. In proximo opere amplissimo, A Theory of Social Action (1984), explanationem a more singularis hominis ad actiones plurium hominum extendit. Hic locus ei factus est primarius maximique momenti, quem in pluribus operibus ordine et articulatim tractavit: The Importance of Us (1995), Cooperation: A Philosophical Study (2000), The Philosophy of Social Practices: A Collective Acceptance View (2002), The Philosophy of Sociality: The Shared Point of View (2007), Social Ontology: Collective Intentionality and Group Agents (2013). Quibus operibus inter pares adeo excelluit, ut anno 2012 praeses societatis International Social Ontology Society et deinde praeses honorarius eiusdem societatis factus esset.

Notae recensere

  1. Hintikka 1965.

Bibliographia recensere

  • Hintikka, Jaakko (1965) Distributive Normal Forms in First-Order Logic. Studies in Logic and the Foundations of Mathematics 40: 48-91.
  • Niiniluoto, Ilkka (2020) Raimo Tuomela (1940–2020). Ajatus 77: 7–10.
  • Tuusvuori, Jarkko S. (2016) ”Savupiiput eivät houkutelleet”. niin&näin 1/2016: 107-115 [Finnice].