Vide etiam paginam discretivam: Pythia (discretiva)

Pythia (-iorum, Graece: τὰ Πύθια, sc. ἱερά) sive ludi Pythii fuerunt certamina Graeca, quae Delphis et ad Crisam vicinam locum habebant. In Graecia antiqua gravitate nullis nisi Olympiis cedebant. Ludi initio nono quoque anno, ab anno 586 a.C.n. quinto quoque anno in honorem Apollinis Pythii facti sunt. Traditio vult Apollinem ipsum ludos instituisse. Pythia minora multis in urbibus Graeciae et Asiae Minoris celebrabantur.

Theatrum Delphorum
Stadium Delphorum

Genera ludorum recensere

Cum primo solum fuit certamen ad citharam canendi, postea alia certamina musica ac gymnica nec non curricula addita sunt. Certamina musica in theatro, gymnica in stadio Delphorum, curricula in planitie Crisaea peracta sunt.

Historia recensere

Spatium temporis Pythorum, de quo litterae fide dignae exstant, anno 586 a.C.n. incipit[1], cum Primo Bello Sacro confecto Amphictyonia Delphica ludos regere coepit. Ex tunc quinto quoque anno peracti sunt, tertia quidem Olympiade, verisimiliter mense Augusto.

Tempore Pythiorum pax Delphica trium mensium hominibus, ut tuto Delphos iter facerent ludisque interessent, praestabat.

Pythia eodem, ut putatur, tempore quo Olympia (sub annum 394) exstincta sunt.

Notae recensere

  1. Hugo Blümner: Leben und Sitten der Griechen. 3. Theil. Lipsiae / Pragae 1887, XI., p. 3 (in interrete: http://www.digitalis.uni-koeln.de/Bluemner/bluemner_index.htm).

Bibliographia recensere

  • Krause: Die Pythien, Nemeen und Isthmien. Lipsiae 1841.
  • Kirchhoff: Über die Zeit der pythischen Festfeier. in: Berichte der Berliner Akademie. Berolini 1864.
  • H.-P. Mederer: „Lasst die dröhnende Harfe uns wecken“. Die Schauplätze der Wettkämpfe und Siegesfeiern in Pindars Epinikien. In: Antike Welt 8. 2003. p. 433–440.
  • A. Mommsen: Delphika. Lipsiae 1878.

Nexus interni