Ptolemaeus IX Soter II rex Aegypti. Natus est circa annum 143 a.C.n., mortuus anno 81 a.C.n.. Filius erat Ptolemaei VIII, regis Aegypti et Cleopatrae III. Anno 116 a.C.n. post mortem patris a militibus rex proclamatus est, sed matrem Cleopatram III consortem regni facere debuit. Primo sororem Cleopatram IV in matrimonium duxit, ex ea filiam Berenicem III habuit, sed postea eam repudiavit, Cleopatram V Selenem, alteram sororem, uxorem elegit. Quae ei duos filios peperit. Ad annum 107 a.C.n. mater regis re vera regnavit, eo anno fratrem Ptolemaei IX, Ptolemaeum X consortem regni fecit. Ptolemaeus VIII Cyprum fugit, ubi diu frustra in patriam redire temptabat. Ad hoc etiam auxilium regis Syriae petivit. Anno 88 a.C.n. Ptolemaeus X frater ex Alexandria pulsus est, Ptolemaeus IX iterum rex Aegypti factus est. Eodem anno motus in Thebaide anno 91 a.C.n. exortum suppressit. Ptolemaeus X expulsus Romanis, qui eum adiuvarent, regnum Aegypti testamento reliquit, sed ii dubitaverunt, quod provincia Aegyptus summum periculi pro libertate Romae aestimabatur. Nam proconsul huius provinciae potentissimus fuisset. Tamen Ptolemaeus IX Sullam non contra Mithridatem VI, regem Ponti adiuvit, quod rex Aegypti nesciebat, qui tum Romae auctoritatem summum habuit. Nam urbe tum Lucius Cornelius Cinna et Gaius Marius, inimicissimi Sullae regnabant. Mense Decembri 81 a.C.n. Ptolemaeus IX mortem obiit.

Ptolemaeus IX Soter II, 109 a.C.n.

Nexus externi recensere

  • "Ptolemy IX" apud virtualreligion.net (Anglice)
  • Ptolemy IX apud Egyptian Royal Genealogy (Anglice)

Bibliographia recensere

  • "Ptolemy VIII Soter II and Ptolemy IX Alexander I" in E. R. Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927)
  • W. Otto, H. Bengtson, Zur Geschichte des Niederganges des Ptolemäerreiches: ein Beitrag zur Regierungszeit des 8. und des 9. Ptolemäers. Monaci, 1938


Antecessor:
Ptolemaeus VIII Euergetes II
Rex Aegypti e familia Lagidarum
116-107 et 88-81 a.C.n.
Successor:
Ptolemaeus X Alexander I