Vide etiam paginam discretivam: Ptolemaeus

Ptolemaei, Ptolemaidae (-arum m.) vel Lagidae (-arum m.) (Graece: Πτολεμαῖοι, Πτολεμαίδαι, Λαγίδαι) fuerunt domus regnatrix Aegypti (305-30 a.C.n.). Nomen traxerunt a Ptolemaeo, uno e diadochis qui Alexandro Magno mortuo sibi regnum Aegyptum adscivit, aut a Lago Ptolemaei patre.

Imperium Ptolemaeorum (caeruleo colore indicatum) anno circiter 300 a.C.n.

Origo familiae recensere

Genealogiam Lagi primique Ptolemaei enumerat Satyrus qui De demis Alexandrinorum scripsit:[1] Arsinoam matrem Ptolemaei, Lagi uxorem, ex Amynta Macedonum rege originem traxisse per Bocrum avum Meleagrumque patrem. Ob hanc genealogiam Ptolemaeum Herculis prolem esse per matrem (sicut Alexander per patrem) multi confitentur, inter quos Theocritus.[2] Origo enim Perdiccae et Amyntae regum e Carano et Hercule trahunt idem Satyrus, Theopompus in Historiis Philippicis,[3] Iustinus in Epitome historiarum Pompei Trogi,[4] Diodorus Siculus in Bibliotheca historica.[5] Ob eandem genealogiam Ptolemaeus Euergetes, Lagi pronepos, et Dionysi prolem se proclamavit;[6] Deianira enim, Herculis mulier, fuit secundum nonnullos Dionysi filia.[7]

Index regum Lagidarum recensere

 
Ptolemaeus I Soter cum Berenica I uxore in nummo iussu filii Ptolemaei II incuso pictus.

Stemma Ptolemaeorum recensere

 
Stemma Lagidarum

Nexus interni

Notae recensere

  1. Satyrus Carolus Mullerus, Fragmenta historicorum Graecorum (5 voll. Parisiis: Didot, 1841-1883) 1 2 3 4 5 vol. 3 pp. 164-165
  2. Theocritus, 17.13-33
  3. Carolus Mullerus, Fragmenta historicorum Graecorum (5 voll. Parisiis: Didot, 1841-1883) 1 2 3 4 5 vol. 1 p. 283
  4. Iustinus, Epitome historiarum Pompei Trogi 7.1
  5. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 7.14
  6. OGIS 54 (inscriptio Adulitana) apud Cosmae Topographiam Christianam
  7. Satyrus, De demis Alexandrinis in Carolus Mullerus, Fragmenta historicorum Graecorum (5 voll. Parisiis: Didot, 1841-1883) 1 2 3 4 5 vol. 3 pp. 164-165. Vide A. S. F. Gow, ed., Theocritus (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1952) vol. 2 p. 331
  8. Vide Hölbl (2001): "Scholars who have counted this second son as Ptolemy VII are certainly mistaken" (p. 192); "Euergetes II remains here the eighth Ptolemy although I am aware that there was no independent ruler between him and Ptolemy VI Philometor" (p. 217 n. 63). Bevan autem (1927) impeccabiliter "VII-XIV" ordinat eos Ptolemaeos qui in enumerationem nostram et apud Hölbl numeros VIII-XV tenent.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ptolemaeos spectant.

Bibliographia recensere

  • R. S. Bagnall, The Administration of the Ptolemaic Possessions Outside Egypt. Lugduni Batavorum, 1976
  • E. R. Bevan, The House of Ptolemy. Londinii: Methuen, 1927. Textus apud "LacusCurtius"
  • A. Bouché-Leclercq, Histoire des Lagides. Lutetiae, 1903-1904. 2 voll. Vol. 1 apud archive.org Vol. 2.
  • Aristide Calderini, Sergio Daris, Dizionario dei nomi geografici e topografici dell'Egitto greco-romano. 1935-2007
  • Hölbl, Günther. 2001. A History of the Ptolemaic Empire. Londinii: Routledge.
  • H. Maehler, V. M. Strocka, edd., Das ptolemäische Ägypten: Akten des internationalen Symposions 27.-29.Sept. 1976 in Berlin. Moguntiaci, 1978.
  • L. Mooren, Aulic Titulature in Ptolemaic Egypt: introduction and prosopography. Bruxellis, 1975.
  • L. Mooren, La hiérarchie de cour ptolémaïque. Lovanii, 1977.
  • C. Préaux, L'économie royale des Lagides. Bruxellis, 1939.
  • Prosopographia ptolemaica. 1950-1956 Recensio interretialis apud Trismegistos
    • 1/ L'administration civile et financière, nº 1 à 1824 - 2/ L'armée de terre et la police, nº 1825-4983 - 3/ Le clergé, le notariat, les tribunaux nº4984-8040 - 4/ L'agriculture et l'élevage nº8041-12459 - 5/ Le commerce et l'industrie, le transport sur terre et la flotte, la domesticité nº12460-14478 - 6/ La Cour, les relations internationales et les possessions extérieures, la vie culturelle. Nº s 14479-17250 - 7/ Index nominum - 8/ Addenda et corrigenda voluminum I (1950) et II (1952) - 9/ Addenda et corrigenda volumins III (1956).
  • Paul Edmund Stanwick, Portraits of the Ptolemies: Greek kings as Egyptian pharaohs. Austin: University of Texas Press, 2002. ISBN 0-292-77772-8 (Paginae selectae apud Google Books).