Proelium Castelli Sumter (12–13 Aprilis 1861) fuit verberatio deditioque Castelli Sumter in sinu ante Carolopolitem Carolinae Meridionalis siti, proelium quod Bellum Civile Americanum coepit.

Verberatio Castelli Sumter (1861) a Georgio Eduardo Perine (1837–1885) picta.

Scaena recensere

Carolina Meridionalis secessionem ex Unione brevi post victoriam Abrahami Lincoln in Comitiis presidentialibus Civitatus Foederatarum anni 1860 declaravit, et ante mensem Februarium 1861, sex plures civitates Meridionales declarationes similes fecerant. Die 7 Februarii, hae septem civitates scriptam pro Civitatibus Confoederatis Americae constitutionem ad tempus sanxerunt et eius caput Montgomeriae? Alabamae instituerunt. Conventus Pacis anni 1861 ut discrimen dissolveretur Vasintoniae convenit, sed negotium male gessit. Praeses Buchanan, legationem dimittens, mollestias in Carolina Meridionali recusavit, sed responsum militarem non fecit, quamquam auxilium Castelli Sumter ex navi Stella Occidentali (Anglice: Star of the West) suppeditare conatus est, quae navis, a copiis Carolinae Meridionalis verberata, antequam ad castellum advenire potuerat reverta est (McPherson 1988:234–266).

Die 4 Martii 1861, Lincoln inauguratus est praeses. In oratio aditiali, arguit propositum Constitutionis Civitatum Foederatarum fuisse "ut perfectiorem unionem formaretur" quam unio ab Articulis Confoederationis instituta, quae plane fuit perpetua; ergo Constitutio quoque necesse fuit perpetua. Rogavit num Constitutio, si pactum esset simplex, postularet omnes partes concinere ea rescindi, et pronuntiavit quaelibet secessionis edicta "legitime inrita."[1] Etiam dixit se in animo non habere civitates Meridianas invadere, nec in animo habere servitutem finire in civitatibus ubi iam erat legitima, sed se viribus uti ad tenendam proprietatem foederalem perpetuo. Peroratio homines imploravit ut vincula Unionis redintegrarentur.[2]

Confoederatio legatos Vasintoniam misit qui fidem interposuerunt ut Meridionalis pro proprietatibus Foederatis pecuniam repraesentaret et foedus pacis cum Civitatibus Foederatis iceret; Lincoln autem conloquium cum negotiatoribus Confoederatis reiecit.

Obsidio et negotia politicalia? recensere

 
Castellum Sumter ante proelium

Sex dies postquam Carolina Meridionalis secesserat, Exercitus Civitatum Foederatarum Maior? Robertus Anderson Castellum Moultrie reliquit, quod defendi non potuit, et eius octoginta quinque milites, legiones E et H Primorum Civitatum Foederatarum Tormentorum (Anglice: First U.S. Artillery)[3], ad Castellum Sumter clam intromisit. Is priori autumno nominatus erat dux praesidii Carolopolitis propter auctus acerbitatis, et Winfield Scott, eo tempore imperator Exercitus Civitatum Foederatarum, eum in fidem receperat. Per autumnum, duces Carolinae Meridionalis habebant secessionem expropriatioque munimentorum Foederatorum in sinu esse inevitabiles. Acerbitate augente, aquae circa castellum—intus in civitate quae rite erat pars Civitatum Foederatarum situm—tam similes erant obsidionis quam duces Carolinae Meridionalis naves ibi disposuerunt ut actiones copiarum custodirent et volentiam Foederatis minitati sunt cum quadraginta scopula ex urbano armamentario Foederato ad unum castellorum in portu translata sunt.

Multa munimenta in portu constructa erant cum Castellum Sumter et Castellum Moultrie. Horum munimentorum, Castellum Moultrie, veterrimum, fuit praetorium praesidium; id autem designatum erat tantum suggestus cannonarum quae portum defenderent, et suae defensiones contra oppugationes terrenas erant tenues: per discrimen, diurna Carolopolitis memorabant congeries harenae tam contra valla auxisse quam milites muros facile scandere poterant.

 
Exemplum Castelli Sumter ut videbatur anno 1861 ante oppugnationem

Nocte 26 Decembris 1860, Anderson cannonas Castelli Moultrie destruxit et eius imperium ad Castellum Sumter transtulit. Duces Carolinae Meridionalis hoc negotium habentes foedus ruptum, poposcerunt castellum relictum. Tirones ex Arce, collegio militari, eo tempore soli verberatores exercitati (Anglice: trained artillerists) in militia Carolinae Meridionalis, tormenta iaculati sunt.

Ante diem 4 Aprilis 1861, Lincoln, credens expeditionem suppeditationis fieri potesse, iussit naves mercatorias a Classi Civitatum Foederatarum Carolopolitem deduci. Die 6 Aprilis, ipse Franciscum W. Pickens Gubernatorem Carolinae Meridinae monuit sic: "Conatus Castelli Sumter solum alimentis suppeditati fiet, et si conatus non resistetur, nullam operam dabitur ut homines, arma, vel ammunitio comprehendantur, casu oppugnationis munimenti excepto."

Penes quos summa rerum Confoederationis erat, Montgomeriae? conventi, die 9 Aprilis constituerunt Castellum Sumpter verberari ut se dedi fiat ante adventum classis quae auxilium ferebat. Solum Robertus Toombs, Confoederationis Secretarius Civitatis, iudicium opposuit: habetur dixisse ad Jefferson Davis oppugnationem "nobis amittere omnem in Septentrionalibus amicum." Inquit: "Nidum petulanter feribitis crabronum. . . . Legiones nunc quietae effundebuntur et nos ad mortem pungent. Non est necessarium. Id nos malos facit. Id est exitiale" (Ward, Burns, et Burns 1990:38).

Confoederationis Secretarius Belli per telegramma iussit Beauregard, si esset certus castellum vi suppeditari: "Statim deductionem militum de castello posces, et hac postulatione recusata, quocunque modo quem eligas, fac ut eum expugnes." Beauregard legatos ad Castellum Sumter die 11 Aprilis misit, qui castelli deditionem poposcerunt. Anderson recusavit, quamquam habetur dixisse: "Homines, si vos castellum circa nos non perfringitis, fame post paucos dies conficimur."[4]

Verberatio recensere

 
Verberatio castelli a militibus Confoederatis facta.

Disceptationes post mediam noctem erant futiles. Hora 3:20 ante meridiem, die 12 Aprilis 1861, legati Confoederationis Anderson nuntiaverunt se una hora posthac castellum verberare incipere. Hora 4:30 a.m., singularis testa mortaria (Anglice: mortar shell), ex Castello Johnson emissa, super Castellum Sumter dirupta est—signum initii verberationis et belli. Mox quadraginta tres cannonae et mortaria? in Castello Moultrie, Castello Johnson, Tormentis Innantes Portus Carolopolitis, et Puncto Cummings castellum verberabant. Edmundus Ruffin, secessionista notabilis, qui Carolopolitem iverat ut belli initio praesens esset, prima tela ad Sumter emisit post teli signum iactum. Verberatio Castelli Sumter ex tormentis circa portum habitatores Carolopolitis expergefecit, Maria Chesnut diarista non exclusa, qui in obscuritate ante primam lucem observabant dum testae arcus super aquam faciebant et intra castellum dirumpebant.[5] Durabat verberatio per noctem usque tempus matutinum, cum, testa habitationem praefectorum percussens, incendium inflammavit quod armamentarium praecipuum in discrimen adduxit.

Deditio recensere

 
Vexillum Castelli Sumter
 
Telegramma a Roberto Anderson misum quod deditionem Castelli Sumter nuntiavit.

Medius castelli longurius vexilli etiam cecidit. Dum vexillum deerat, antequam praesidium longurium subitarium tollere posset, nuntii Confoederati advenerunt ut rogent num vexillum deditione demittum fuisset.

Anderson indutias postulavit hora 2:00 p.m. proximo die, 13 Aprilis 1861. Per decoram vexillo Civitatum Foederatarum salutationem centum cannonarum—solam Anderson condicionem deditionis—congeries testarum scintillá diruperunt et unum militem, Privatum Danielem Hough, confestim necavit et reliquos cannonarios graviter vulneravit, unum, Privatum Eduardum Galloway, mortifero vulnere; hi erant primi belli mortui (Eicher 200:41). Salutatio finita est post quinquaginta tela. Galloway et alius cannonarius vulneratus ad valetudinarium Carolopolitis misi sunt, ubi Galloway mortuus est. Alius miles convaluit et deinde in Septentrionales misus est sine permutatione. Copiae Unionis ducti sunt in navem Confoederatam vapore propulsam, ubi pernoctabant et super quem matutino tempore translati sunt ad Baltic, Unionis vapore propulsam navem, quae extra pulvinum portus manebat (Ripley 1992:20). Milites, cum mulieribus et liberis tuto translati sunt ad territorium Unionis a classi Foederata cuius adventus exspectatus sicut classis suppeditans oppugnationem subiecerat. Anderson ipse Vexillum Castelli Sumter in Septentriones rettulit, ubi id celebre factum est signum proelii et Unionis adiutoribus res restitutionis.

Exitus recensere

 
Vexillum Confoederatum in Castello Sumter post deditionem anni 1861 fluitat.
 
Castellum Sumter anno 1863

Verberatio Castelli Sumter fuit prima Belli Civilis Americani pugna militaris. Post deditionem, Septentrionales postulationem Lincoln libenter accipiebant ut omnes civitates voluntarios mittant ad castella iterum capienda (Burgess 1901:173) et Unionem conservandam. Lincoln septuaginta quinque milia voluntariorum pro diebus novaginta poposcit (McPherson 1988:274). Nonnullos menses ante, gubernatores Septentrionales cives ad hostem propulsandum armatos exercuerant; proximo die, copias mittere coeperunt (Schouler 1868:35). Bellum quattuor annos perdurabat, et reapse finivit mense Aprili 1865, post deditionem Ducis Roberti E. Lee Exercitus Virginiae Septentrionalis. Portus Carolopolitis in manibus Confoederationis omne per bellum manebat, gravis in navali Unionis obsidione rima. Copiae Unionis castellum ceperunt statim post deditionem Lee et lapsum Confoederationis.

Die 14 Aprilis 1865, quartus festus dies anniversarius post vexillum castelli in deditione demisum est, Anderson, tum maior generalis,? quamquam aegrotus et in vitá privatá (Eicher 2001:834), eum super castellum iterum elevavit. Duae cannonae in Castello Sumter adhibitae Universitati Civitatis Ludovicianae deinde datae sunt a Duce Gulielmo Tecumseh Sherman, qui ante belli initium fuerat universitatis praeses.[6]

Bibliographia recensere

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Proelium Castelli Sumter spectant (Fort Sumter, Siege of Fort Sumter).
Bellum Civile Americanum 1861-1865 et antecedentia