Hausruckviertel (ad litteram "quadrans [montis] Hausruck"; olim et simpliciter Primus quadrans[1] dictus) est una ex quattuor regionibus Austriae superioris, quae nomen a monte (vel magis collibus) "Hausruck" traxit.

Tabula geographica

Usque ad annum 1779 regio ab occidente finitima erat Bavariae, postea regioni Innviertel, quae Pace Teschenensi in dicionem Austriae redacta est; a meridie et oriente flumina Vöckla, Ager et Truna, a septentrionibus Danubius regionem circumscribit.

Post circulos administrativos anno 1868 constitutos quadrantes Austriae superioris, qui dicuntur, re politica carentes nihil nisi nomina regionum pristinarum sunt, qui in sermone cottidiano et ad periegesim fovendam in usu manebant.

Hausruckviertel urbes Ovilavam, Eferding et Grieskirchen media in regione, circulum Vöcklabruck ab austro-occidente et partes circulorum urbium Ovilavae Lentiaeque, quae a sinistra Trunae patent.

Pinacotheca recensere

Nota recensere

Quadrantes Austriae superioris

Quadrantes antiquiores (ante 1779): HausruckviertelTraunviertelMachlandviertelMühlviertel

Quadrantes recentiores (post 1779): HausruckviertelTraunviertelInnviertelMühlviertel