Bratislavia

urbs Slovaciae
(Redirectum de Posonium)

Bratislavia,[1] sive Posonium (Slovace: Bratislava ; Hungarice: Pozsony ; Theodisce: Pressburg) est caput Slovaciae, iuxta flumen Danubium situm. Incolae Posonienses vel Bratislavienses appellantur. Annis a 1541 ad 1784 caput Hungariae fuit.

Wikidata Bratislavia
Res apud Vicidata repertae:
Bratislavia: insigne
Bratislavia: insigne
Civitas: Slovacia
Locus: 48°8′41″N 17°6′46″E
Numerus incolarum: 475 503
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Bratislava

Gestio

Praefectus: Matúš Vallo
Procuratio superior: Posonium

Geographia

Superficies: 367.6 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Old Town of Bratislava, Nové Mesto, Karlova Ves, Ružinov, Petržalka, Dúbravka, Devín, Devínska Nová Ves, Záhorská Bystrica, Lamač, Rača, Vajnory, Vrakuňa, Podunajské Biskupice, Jarovce, Rusovce, Čunovo

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Kiovia

Vide etiam paginam fere homonymam: Vratislavia

Hac in urbe non solum rei publicae gubernatores, verum etiam senatus, c.n. "Národná rada," sedem habent. Quod ad monumenta illic sita attinet, arcem Bratislaviensem, palatium praesidis rei publicae, ecclesiam cathedralem divo Martino dicatam multaque alia monumenta amplissima ac visu digna admirari potes.

Res gestae recensere

 
Bratislavia

Urbe Buda a Turcis capta, reges Hungarorum ex stirpe Habsburgica prognati usque ad mediam saeculi XIX partem Posonii coronabantur; priore autem bello mundano confecto imperioque Austrio-Hungarico everso Bratislavia caput Slovaciae facta est, quae illis temporibus pars Cechoslovaciae fuit, deinde ab anno 1939 urbs princeps rei publicae Slovacae, quae altero omnium gentium bello confecto rursus una cum Bohemia, Moravia, Silesia in Bohemoslovacia coniuncta est, postremo ab anno 1968 usque ad annum 1992 caput fuit rei publicae Slovaciae, quae una cum re publica Bohemica foederativam rem publicam Bohemoslovacicam conformabat; hac re publica in partes duas divisa Bratislavia caput rei publicae Slovaciae facta est.

De scientia et cultu civili recensere

 
"Topographia Regiae liberaeq. Civitatis Posoniensis vulgo Breßbúrg Hvngariae superioris ad Danubium sita cum adiacenti Castro ubi Sacra Regni Hungariae Corona conservatur."

Exeunte iam saeculo quinto decimo Mathias Corvinus, rex Hungarorum, Posonii Universitatem sive Academiam Istropolitanam condidit, ut cultum atque humaninatem in Hungaria divulgaret; sed rege ac fautore mortuo Universitas suo munere fungi desiit oblivioneque obruta est. Primo deinde bello universali confecto et re publica Bohemoslovacica orta Universitas Comeniana Bratislavensis, quae hactenus exstat, ibidem condita est.

Oppido instituta culturalia multa sunt: Theatrum nationale (1884-1886), Universitas Comeniana pro Comenio nominata (fundata anno 1919), Universitas technica Slovacica (1938), Academia scientiarum Slovacica (1953), variae scholae superiores speciales, multa theatra museaque. Compositor egregius Ioannes Nepomucenus Hummel huius urbis filius est.

Res aspectabiliores recensere

In urbis centro in colle est burgus mediaevalis cum castello turribus quattuor protecto, qui signum oppidi officiale declaratus est. Mentio prima fuit anno 907, antequam burgus longissime fortificationi ad imperii fines esset. Fortificatio est anno 1430 reconstructa, saeculis XVII et XVIII reconstructa, 1811 incendio devastata, anno 1953 renata.

Historicum centrum circum Aream centralem (Hlávne námestie) cum Puteo Sancti Rolandi (1572) situm est, cum Curia gothica (saeculorum a XIII ad XV), cum Ecclesia cathedrali Sancti Martini (1302-1452: annis a 1563 ad 1830 ibidem reges Hungariae coronati sunt), cum Fano Franciscanorum (saeculi XIII, quod autem postea in stilum Barocum translatum est), cum Fano Societatis Iesu (1636-1638).

Posonii pullulant palatia classicismi, velut Palatium primatiale (1777-1781), Palatium Mirbach (1768-1770), Palatium Appónyi (1761/62).

Oeconomia recensere

Posonium Slovaciae oeconomicum centrum maximum esse constat. Industriarum quaestuosarum exempla sunt chemia petrolica, constructio machinarum, fabricatio navium, impressoriae officinae. Insuper conficiuntur rotae, textilia, coria, suppellectiles, vitra, escae, cosmetica. Circa oppidum vites et fructus coluntur.

Nundinae magnae quotannis habentur. Correspondentiae commeatus publici excellunt, existit portus maximus ad Danubium et aerodromium internationale.

Notae recensere

  1. Vb. adiect. "Bratislaviensis", cf. "Archidioecesis Bratislaviensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice); "Bratislavensis" in AAS 27 (1935)

Eponymus recensere

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bratislaviam spectant.
  Lege Ἰστρόπολις ("Bratislavia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Situs geographici et historici: Locus: 48°8′41″N 17°6′46″E • 3992676 OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana