Wikidata Pius Taofinuu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 8 Decembris 1923; Falealupo
Obitus: 19 Ianuarii 2006, 20 Ianuarii 2006; Apia
Patria: Samoa

Pius Taofinuu (Samoane: Pio Taofinu'u, prorsus Savai‘i Pio Taofinu'u) (1923–2006) fuit Archiepiscopus Dioecisis Samoae-Apiae et cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae, primus insulanus Pacificus cardinalis constitutus in mundo, atque primus episcopus.

Vexillum generale cardinalis
Pius Taofinuu
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Archiepiscopus Dioecisis Samoae-Apiae
titulus
S. Honuphrii in Ianicullo
Natus 8 Decembris 1923
presbyter ordinatus 8 Decembris 1954
episcopus nominatus 11 Ianuarii 1968
episcopus consacratus 29 Maii 1968
Cardinalis promulgatus 5 Martii 1973
a papa Paulo VI
Mortuus 19 Ianuarii 2006

Vita recensere

Pius Taofinuu Falealuponi natus est die 8 Decembris 1923. Ludum et scholam Catholicam Falealuponis frequentavit, et matriculatus est in Collegio Theologicae apud Moamoam. Tunc studuit in seminario Lanonis, in Uvea, deinde in Societatis Mariae seminario in Greenmeadows (prope Napier, in Nova Zelandia).

Sacerdotium recensere

In sacerdotum numerum receptus est die 8 Decembris 1954 a Monsignore Giovanni Battista Dieter, Societatis Mariae. Pater Taofinuu primum Leauvaae et Palauliis, in vicis Savaiensibus, laboravit, et Novum Eboracum visitavit.

Iterum in Samoa anno 1962, professionem fecit in Societate Mariae die 8 Septembris 1962. Professione facto, Pater Taofinuu mox Msgr. Georgium Hamilton Pearce, S.M., episcopum Apiae, ad Concilium Secundum Vaticanum comitatus est. Romae tres menses mansit, et Terram Sanctam invisit. Ille fuit Episcopo Pearce vicarius ab anno 1964, et factus est generalis dioecesis vicarius anno 1966.

Episcopus recensere

Die 11 Ianuarii 1968, Papa Paulus VI eum episcopum Apiae nominavit; consecratus est ab eodem Georgio Pearce, nunc Archiepiscopus Suvae.

Archiepiscopus et cardinalis recensere

Monsignor Taofinuu creatus est cardinalis a Papa Paulo VI in consistorio diei 5 Martii 1973. Particeps fuit in conclavis papalibus Augusti et Octobris 1978.

Correctiones liturgiae recensere

Recessus et mors recensere

Archiepiscopatu se removit die 16 Novembris 2002, 79 annos natus, et Apiae obiit die 19 Ianuarii 2006, 82 annos natus.

Nexus externus recensere

  • "De Pio Taofinuu" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!