Vide etiam paginam discretivam: Pinna (discretiva)

Pinna est cosmopolitum bivalvium familiae Pinnidarum genus, cui sunt testae magnae, elongatae, cuneiformes, quae saepe apice desuper stant in alveo maris ubi habitant, a rete filorum byssi adligatae.


Classis : Bivalvia 
Ordo : Pterioida 
Familia : Pinnidae 
Genus : Pinna 
Linnaeus, 1758
   

Genus Pinna a genere Atrina sulco distinguitur, qui nacream? valvarum regionem dividit, et loco cicatricis adductoris in latere dorsali testarum.

Typus generis est Pinna rudis.

Species generis planissime investigata est Pinna nobilis, quaedam pinnida Mediterranea, cui olim erat momentum ut primus serici marini fons.

Genus Pinna antiquum est, et in fossilibus Cretaceis invenitur.

Species recensere

Bibliographia recensere

  • Packard, Earl, et David L. Jones. 1965. Cretaceous Pelecypods of the Genus Pinna from the West Coast of North America. Journal of Paleontology 39 (1): 910–915 (September).

Nexus externi recensere

  • Glossarium apud situm manandmollusc.net (Man and Mollusc)
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
 

Haec stipula ad bivalve spectat. Amplifica, si potes!