Pileni sunt perparva insula alta inter Insulas Taeniarum in vulturna parte provinciae Temotus in Insulis Salomonis.

Imago Insularum Taeniarum de caelo ab NASA facta

Nomen insulae est nomen linguae quoque, unius linguarum Samoicarum, quae etiam adhibetur in Aua, Matema, Nifilolis, Nukapu, et Nupanis (omnibus in Insulis Taeniarum), et in Insulis Taumakonibus, fere 200 milia passuum in oriente.

Cultura Pileniana est una ex disiunctis Polynesiae Occidentalis culturis, quae extra Triangulum Polynesium sitae sunt, et insulani habentur progenies hominum qui abs Tuvalu migraverunt.

Notae recensere

Nexus externus recensere

 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!