Pictavi seu Pictones fuerunt populus Galliae antiquae stirpis Celtarum, lingua Gallica loquentes. A tempore belli Gallici a Caesare annis fere 58-51 a.C.n. gesti, Pictavi sicut populi vicini sub imperio Romano comprehensi sunt. Civitatem Pictaviensem in provincia Aquitania constituerunt, urbe capitali Limono. Saeculo fere IV p.C.n. dioecesis Pictaviensis ecclesiae Christianae constituta est, eisdem fere limitibus quibus civitas Gallica, Limono sede episcopali.

Nummus Pictavorum

Notae recensere


Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

Civitates trium Galliarum Germaniarumque duarum